A26815:1629
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Defensio Religionis Reformatae in Belgio, facultati quoque Theologicae, & in ea maxima ex parte Walaeo incubuit. Prima fuit Acta Synodi Nationalis Dordracenae in publicum dare. Intererat Ecclesiis Reformatis per Belgium, imo totum orbem dispersis, novisse qua via quoque ordine causa Arminii & Remonstrantium examinata fuisset, quid singulis patrum visum, quid ab omnibus esset conclusum. Ad eam editionem à Foederati Belgii ordinibus delegati fuere Johannes Polyander, Antonius Walaeus, Antonius Thysius, Daniel Heinsius, Fesius Hommius, Daniel Colonius, Joannes Latius. Sed maxima editionis laus Festo Hommio debetur, qui in scriptura promptus & elegans, Synodi quoque Scriba, reliquis diligentius annotaverat, quae in Synodo acta fuissent. Illustrium actorum non minimus perit fructus, si eorum pereat memoria.
Editioni huic Actorum Synodi aliam statim Remonstrantes opposuere: in qua non nisi in paucis elevare fidem actorum, sed suam praecipue sententiam Argumentis confirmare conantur. Haec refutandi cura Walaeo relicta est: qui mox his Actis & Corvino ut diximus respondit. Corvinus vindicias apparare: & jam aliquam earum partem chartae committere inceperat, cum destitit & scriptionem plane intermisit: Incertum qua de causa: nam Corvinus reliquique Remonstrantes jam otio abundabant. Ferebatur vulgo rei difficultate absterritos fuisse, quam ab eo tempore nunquam voluerunt aggredi. Sed & inter Remonstrantes ipsos novus exortus est dissensus. Uytenbogardus, Corvinus, maximaque Remonstrantium pars plane Arminii insistebant vestigiis, nec ulterius volebant à Reformatis recedere. Episcopius, & qui eum sequebantur, ad Socinianos deflectebant: Suspicio est, ideo de Responsi modo non potuisse convenire. Foecunda est falsa opinio, ubi cepit non persistit, sed continuo generat deteriorem.
Editioni huic Actorum Synodi aliam statim Remonstrantes opposuere: in qua non nisi in paucis elevare fidem actorum, sed suam praecipue sententiam Argumentis confirmare conantur. Haec refutandi cura Walaeo relicta est: qui mox his Actis & Corvino ut diximus respondit. Corvinus vindicias apparare: & jam aliquam earum partem chartae committere inceperat, cum destitit & scriptionem plane intermisit: Incertum qua de causa: nam Corvinus reliquique Remonstrantes jam otio abundabant. Ferebatur vulgo rei difficultate absterritos fuisse, quam ab eo tempore nunquam voluerunt aggredi. Sed & inter Remonstrantes ipsos novus exortus est dissensus. Vytenbogardus, Corvinus, maximaque Remonstrantium pars plane Arminii insistebant vestigiis, nec ulterius volebant à Reformatis recedere. Episcopius, & qui eum sequebantur, ad Socinianos deflectebant: Suspicio est, ideo de Responsi modo non potuisse convenire. Foecunda est falsa opinio, ubi cepit non persistit, sed continuo generat deteriorem.