A26815:1621
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Libri edendi eo numero judicio facultatis Theologicae oblati fuere, ut iis legendis omne tempus non posset sufficere: quare quibusdam ad Pastorum classes remissis, eos sibi tantum censendos sumsit, qui controversias majoris momenti persequerentur. Censuram autem, honestatis habita ratione, instigante Walaeo▪ exercuit liberrime. Ita editionem inhibuit Analyseos ix. capitis ad Romanos Naggii Elburgensis. Effecit ut immutarentur Tractatus Wiliii in Prophetas minores, & in nonum caput ad Romanos. Aut ubi se non posset à consura excusare▪ tenui judicio, ut Tractatum Vedelii de Episcopatu Constantini, dimisere. Magno Ecclesiarum commodo: è denis enim vix unus totam Doctrinam, quomodoque inter se connectatur, animo capit. Unde facile sedu••ntur.
Consi•ia scripta privatis nulla Theologiae Professores nisi quae Matrimonium spectarent, dedere. In caeteris remiserunt eos ad suae Ecclesiae Ministros: quo s• • rarent molestia, nec Ecclesiae membris ullam occasionem praeberent Pastores suos minus aestimandi. Matrimonialia autem eo judicio dederunt▪ ut, quamdiu vixit Wa••us, non sit animadversum ullam Ecclesiam, ullum Magistratum diversum ab iis sensisse. Eo subnixus Magistratus Middelburgensis, dissolvit Matrimonium Jacobi Lansbergii Philippi fil. Pharmacopoei, quod omnibus solennibus peractis inierat, confirmaveratque gemina prowl: aliamque illi uxorem dedit, cui desponsatus erat, etiamsi clanculum, prius, & ex qua spe futuri matrimonii filium susceperat.
Consi•ia scripta privatis nulla Theologiae Professores nisi quae Matrimonium spectarent, dedere. In caeteris remiserunt eos ad suae Ecclesiae Ministros: quo s• • rarent molestia, nec Ecclesiae membris ullam occasionem praeberent Pastores suos minus aestimandi. Matrimonialia autem eo judicio dederunt ut, quamdiu vixit Waus, non sit animadversum ullam Ecclesiam, ullum Magistratum diversum ab iis sensisse. Eo subnixus Magistratus Middelburgensis, dissolvit Matrimonium Jacobi Lansbergii Philippi fil. Pharmacopoei, quod omnibus solennibus peractis inierat, confirmaveratque gemina prole: aliamque illi uxorem dedit, cui desponsatus erat, etiamsi clanculum, prius, & ex qua spe futuri matrimonii filium susceperat.