A26815:1634
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Verum id institutum editio Confessionis Remonstrantium abrupit: ea enim clarius apparuit, non in quinque tantum articulis, sed Remonstrantes in alia omnia à Reformatis abire.
Metuebat autem semper Walaeus Uytenbogardum hanc reconciliationem quaerere, quo mitius cum Remonstrantibus ageretur: quod ita quoque obtinuit; non pauci enim Remonstrantium Magistratibus immorigeri, in carcerem conjecti: hoc tempore, vel neglecti, vel occasione oblata è carcere erupere. Sperabat autem eum id sincere agere, cui sciebat cum Episcopio non convenire: quod & tanto firmius credidit, cum virulento libello perstringeret Episcopius theses quas sub Walaei praesidio defenderat Altii filius, quibus ut Altius titulum fecerat Remonstrantes ad communionem invitabantur: aegre ferens; Remonstrantium aliquos Reformatorum Ecclesiam etiamnum respicere.
Metuebat autem semper Walaeus Vytenbogardum hanc reconciliationem quaerere, quo mitius cum Remonstrantibus ageretur: quod ita quoque obtinuit; non pauci enim Remonstrantium Magistratibus immorigeri, in carcerem conjecti: hoc tempore, vel neglecti, vel occasione oblata è carcere erupere. Sperabat autem eum id sincere agere, cui sciebat cum Episcopio non convenire: quod & tanto firmius credidit, cum virulento libello perstringeret Episcopius theses quas sub Walaei praesidio defenderat Altii filius, quibus ut Altius titulum fecerat Remonstrantes ad communionem invitabantur: aegre ferens; Remonstrantium aliquos Reformatorum Ecclesiam etiamnum respicere.
Abrupto hoc colloquio denuo ad arma itum est. Instigante praesertim utraque Hollandiae Synodo: & Theologiae Professors detexerunt statim latebras Confessionis Remonstrantium, edito libello prodromo per Walaeum, quo periculosa eorum dogmata indicabantur: quae adversario libello conati sunt Remonstrantes extenuare: ad quem iterum nomine facultatis Theologicae Walaeus rescripsit, & quem velare conabantur, Socinianismum, occepit detegere. Mox Confessionem ipsam in parts aequas divisere, Primam Polyander, Secundam Rivetus Tertiam Walaeus, Quartam Thysius sumsere sibi excutiendam refutandamque: Secundam partem absolvit Rivetus, Tertiam Walaeus, sed ad primam quartamque plurimum quoque Walaeus contribuit, id petentibus ab eo Collegis, quem maxim in iis Controversiis versatum credebant. Cumque & Delegati Ordinum Hollandiae & Synodus utraque peterent ut ea censura à Theologiae Professoribus in linguam Belgicam ederetur, qua edita quoque Confessio esset, obtinuerunt à Walaeo ejus Collegae, ut in se id oneris admitteret, permiseruntque simul quibus vellet locis eam interpolare.