A26815:1631
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Hoc praelio cum Remonstrantibus à Walaeo depugnato, minus impetita Ecclesia à Remonstrantibus, magisque quieta fuit. Usque dum Remonstrantium Confessio aliquid de novo turbarum dedit.
Inter hoc quasi Armistitium, de tollendo schismate, uniendis Remonstrantibus & Contra-Remonstrantibus actum est: non authoritate ulla publica, sed pio quorundam motu & desiderio. E Contra-Remonstrantibus id egit Cornelius Dunganus Ultrajectinus, Godschaleus Altius Arnhemensis Jacobas Testardus Blesensis Pastores. E Remonstrantibus unus Antonius Hornhovius, qui tamen inter Pastores Contra-Remonstrantes latebat. Sed fieri nequit •t ad consensum adigantur qui inter se contraria sentiunt. Et consensus limites signare, impedire autem ne ulterius in rei veritatem inquiratur, id nec hominis ingenium nec voluntas permittit, quo ex parte quasi bruta redderen▪
Majoris spei erat quod inter Walaeum ipsum & Uytenbogardum agitabatur, internuncio Jodoco Brassero, fratre Tribuni aerarii Foederati Belgii: quomodo iterum Remonstrantes admitti ad Reformatorum Ecclesiam possent, & quomodo possent in ea tolerari. De Ecclesiae membris res expedita erat, eos ad communionem Ecclesiae recipiendos, qui Socini erroribus non addicti, soli Divinae gratiae per Christum partae omnia bona Spiritualia & salutaria ferrent accepta: modo pollicerentur, see in caeteris Ecclesiam non turbaturos. Major difficultas erat de Remonstrantium Pastoribus admittendis: nolebant extra ministerium quiescere, & stipendium habere: nolebant ministerio cum Reformatis fungi, de controversiis tacere. Qui enim assueti sunt dominari, nolunt see aliis postea subjicere: qui ullibi primas parts egerunt, nolunt postea secundas agere.
Majoris spei erat quod inter Walaeum ipsum & Vytenbogardum agitabatur, internuncio Jodoco Brassero, fratre Tribuni aerarii Foederati Belgii: quomodo iterum Remonstrantes admitti ad Reformatorum Ecclesiam possent, & quomodo possent in ea tolerari. De Ecclesiae membris res expedita erat, eos ad communionem Ecclesiae recipiendos, qui Socini erroribus non addicti, soli Divinae gratiae per Christum partae omnia bona Spiritualia & salutaria ferrent accepta: modo pollicerentur, se in caeteris Ecclesiam non turbaturos. Major difficultas erat de Remonstrantium Pastoribus admittendis: nolebant extra ministerium quiescere, & stipendium habere: nolebant ministerio cum Reformatis fungi, de controversiis tacere. Qui enim assueti sunt dominari, nolunt se aliis postea subjicere: qui ullibi primas partes egerunt, nolunt postea secundas agere.