A26815:1644
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Sed & non pauca judicabant in libris deficere qui praelegi deberent: quare Vossius Grammaticam & syntaxin latinam Lithocomi. Grammaticam Graecam Clenardi interpolavit, Cunaeus Syntaxin Graecam Posselii, Walaeus tractatum de Graecorum Dialectis adjecit. Vossius Rhetoricam dedit, Burgersdicius Logicam, Walaeus Ethicam. Recensuit Aphthonium Cunaeus, Theonem Heinsius, Sulpicium Severum Thysius. Catechesi Heidelbergensi loca S. Scripturae Walaeus & Thysius adjecere. Volebant quoque delegati quam conscripserat Physicam Walaeus ederet, quae loco Magiri in scholis doceretur▪ quod Magirus sceleton tantum exhiberet definitionum divisionumque plerumque ineptarum. Sed id à Walaeo non obtinuere, qui putabat Physicae regulas non inanibus ratiunculis, sed experimentis fulciendas esse, quibus faciendis, nec voluntas illi esset, nec tempus suppeteret. Haec quibusdam exilia videbuntur, sed parva aestimari non debent, quibus bene non constitutis, pauci erudition magni evadunt.
Sed & non pauca judicabant in libris deficere qui praelegi deberent: quare Vossius Grammaticam & syntaxin latinam Lithocomi. Grammaticam Graecam Clenardi interpolavit, Cunaeus Syntaxin Graecam Posselii, Walaeus tractatum de Graecorum Dialectis adjecit. Vossius Rhetoricam dedit, Burgersdicius Logicam, Walaeus Ethicam. Recensuit Aphthonium Cunaeus, Theonem Heinsius, Sulpicium Severum Thysius. Catechesi Heidelbergensi loca S. Scripturae Walaeus & Thysius adjecere. Volebant quoque delegati quam conscripserat Physicam Walaeus ederet, quae loco Magiri in scholis doceretur▪ quod Magirus sceleton tantum exhiberet definitionum divisionumque plerumque ineptarum. Sed id à Walaeo non obtinuere, qui putabat Physicae regulas non inanibus ratiunculis, sed experimentis fulciendas esse, quibus faciendis, nec voluntas illi esset, nec tempus suppeteret. Haec quibusdam exilia videbuntur, sed parva aestimari non debent, quibus bene non constitutis, pauci eruditione magni evadunt.
Verum enimvero non puerorum tantum, sed & regimini virorum juvenum praefuit. Praepotentibus Zelandiae Ordinibus compertum erat in Academiis non parum carnis coqui, cujus nisi habeatur ratio facile spumam resipre: Walaeum in omnes Zelandos inspectorem constituere, volueruntque alumnos nihil nisi de Walaei consilio in studiis inchoare. Novo munere, de quo tamen Walaei cura sibi gratulati fuere. Equidem è centenis studiosis vix unus natura scelestus inventitur, à cujus consortio si magni viri cura & authoritate reliqui arceantur, facile viam ineunt quae ad eorum emolumentum & decus ducit.