A26815:1633
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Majoris spei erat quod inter Walaeum ipsum & Uytenbogardum agitabatur, internuncio Jodoco Brassero, fratre Tribuni aerarii Foederati Belgii: quomodo iterum Remonstrantes admitti ad Reformatorum Ecclesiam possent, & quomodo possent in ea tolerari. De Ecclesiae membris res expedita erat, eos ad communionem Ecclesiae recipiendos, qui Socini erroribus non addicti, soli Divinae gratiae per Christum partae omnia bona Spiritualia & salutaria ferrent accepta: modo pollicerentur, see in caeteris Ecclesiam non turbaturos. Major difficultas erat de Remonstrantium Pastoribus admittendis: nolebant extra ministerium quiescere, & stipendium habere: nolebant ministerio cum Reformatis fungi, de controversiis tacere. Qui enim assueti sunt dominari, nolunt see aliis postea subjicere: qui ullibi primas parts egerunt, nolunt postea secundas agere.
Majoris spei erat quod inter Walaeum ipsum & Vytenbogardum agitabatur, internuncio Jodoco Brassero, fratre Tribuni aerarii Foederati Belgii: quomodo iterum Remonstrantes admitti ad Reformatorum Ecclesiam possent, & quomodo possent in ea tolerari. De Ecclesiae membris res expedita erat, eos ad communionem Ecclesiae recipiendos, qui Socini erroribus non addicti, soli Divinae gratiae per Christum partae omnia bona Spiritualia & salutaria ferrent accepta: modo pollicerentur, se in caeteris Ecclesiam non turbaturos. Major difficultas erat de Remonstrantium Pastoribus admittendis: nolebant extra ministerium quiescere, & stipendium habere: nolebant ministerio cum Reformatis fungi, de controversiis tacere. Qui enim assueti sunt dominari, nolunt se aliis postea subjicere: qui ullibi primas partes egerunt, nolunt postea secundas agere.
Verum id institutum editio Confessionis Remonstrantium abrupit: ea enim clarius apparuit, non in quinque tantum articulis, sed Remonstrantes in alia omnia à Reformatis abire.
Metuebat autem semper Walaeus Uytenbogardum hanc reconciliationem quaerere, quo mitius cum Remonstrantibus ageretur: quod ita quoque obtinuit; non pauci enim Remonstrantium Magistratibus immorigeri, in carcerem conjecti: hoc tempore, vel neglecti, vel occasione oblata è carcere erupere. Sperabat autem eum id sincere agere, cui sciebat cum Episcopio non convenire: quod & tanto firmius credidit, cum virulento libello perstringeret Episcopius theses quas sub Walaei praesidio defenderat Altii filius, quibus ut Altius titulum fecerat Remonstrantes ad communionem invitabantur: aegre ferens; Remonstrantium aliquos Reformatorum Ecclesiam etiamnum respicere.