A26815:1646
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Societas quoque Indiae orientalis, de salute suorum Indorumque sollicita, cum animadverteret vix alios see Ecclesiae Ministros accipere, quam qui in Eelgio obtinere locum non possent, qui saepe vel dotibus animi inferiores essent, vel nota aliqua insigniti. Statuerunt sibi seminarium facere, è quo ubi opus esset sibi possent Pastores depromere. Eam in rem Praefecti consilium à • tate Theologica petivere, quod Walaeus scripto consignavit. Abso•uto Consilio, cum animadvertissent in id negotium prae caeteris fervidius Walaeum incubuisse, rogarunt inexpectato Walaeum ipse vellet ejus seminarii curam suscipere. Verum is id recusavit, quod se omnibus oneribus imparem arbitraretur. Urgentibus vero aliquamdiu illustribus Academiae Leidensis Curatoribus, animantibus quoque collegis Theologiae Professoribus, ne seminarium illud periret in herba tandem admisit.
Societas quoque Indiae orientalis, de salute suorum Indorumque sollicita, cum animadverteret vix alios se Ecclesiae Ministros accipere, quam qui in Eelgio obtinere locum non possent, qui saepe vel dotibus animi inferiores essent, vel nota aliqua insigniti. Statuerunt sibi seminarium facere, è quo ubi opus esset sibi possent Pastores depromere. Eam in rem Praefecti consilium à • tate Theologica petivere, quod Walaeus scripto consignavit. Abso•uto Consilio, cum animadvertissent in id negotium prae caeteris fervidius Walaeum incubuisse, rogarunt inexpectato Walaeum ipse vellet ejus seminarii curam suscipere. Verum is id recusavit, quod se omnibus oneribus imparem arbitraretur. Urgentibus vero aliquamdiu illustribus Academiae Leidensis Curatoribus, animantibus quoque collegis Theologiae Professoribus, ne seminarium illud periret in herba tandem admisit.
I aque in domo ejus studiosi Indiae destinatinutriti & directi fuere, modo paciores modo plures, nunquam tamen senarium numerum excessere. Recti autem rar• felicitate, ut nunquam nec de victa, nec de regimine […] conquesti. •ont enim juvenes facile aestimare nutritionis enus, […] rum pretia ignorare; sed honoris appetentior erat Walaeus, lucri negligentio, Reliqua vero ministeria obibant famuli, eam in rem à Societate electi.