A26815:1635
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Metuebat autem semper Walaeus Uytenbogardum hanc reconciliationem quaerere, quo mitius cum Remonstrantibus ageretur: quod ita quoque obtinuit; non pauci enim Remonstrantium Magistratibus immorigeri, in carcerem conjecti: hoc tempore, vel neglecti, vel occasione oblata è carcere erupere. Sperabat autem eum id sincere agere, cui sciebat cum Episcopio non convenire: quod & tanto firmius credidit, cum virulento libello perstringeret Episcopius theses quas sub Walaei praesidio defenderat Altii filius, quibus ut Altius titulum fecerat Remonstrantes ad communionem invitabantur: aegre ferens; Remonstrantium aliquos Reformatorum Ecclesiam etiamnum respicere.
Metuebat autem semper Walaeus Vytenbogardum hanc reconciliationem quaerere, quo mitius cum Remonstrantibus ageretur: quod ita quoque obtinuit; non pauci enim Remonstrantium Magistratibus immorigeri, in carcerem conjecti: hoc tempore, vel neglecti, vel occasione oblata è carcere erupere. Sperabat autem eum id sincere agere, cui sciebat cum Episcopio non convenire: quod & tanto firmius credidit, cum virulento libello perstringeret Episcopius theses quas sub Walaei praesidio defenderat Altii filius, quibus ut Altius titulum fecerat Remonstrantes ad communionem invitabantur: aegre ferens; Remonstrantium aliquos Reformatorum Ecclesiam etiamnum respicere.
Abrupto hoc colloquio denuo ad arma itum est. Instigante praesertim utraque Hollandiae Synodo: & Theologiae Professors detexerunt statim latebras Confessionis Remonstrantium, edito libello prodromo per Walaeum, quo periculosa eorum dogmata indicabantur: quae adversario libello conati sunt Remonstrantes extenuare: ad quem iterum nomine facultatis Theologicae Walaeus rescripsit, & quem velare conabantur, Socinianismum, occepit detegere. Mox Confessionem ipsam in parts aequas divisere, Primam Polyander, Secundam Rivetus▪ Tertiam Walaeus, Quartam Thysius sumsere sibi excutiendam refutandamque: Secundam partem absolvit Rivetus, Tertiam Walaeus, sed ad primam quartamque plurimum quoque Walaeus contribuit, id petentibus ab eo Collegis, quem maxim in iis Controversiis versatum credebant. Cumque & Delegati Ordinum Hollandiae & Synodus utraque peterent ut ea censura à Theologiae Professoribus in linguam Belgicam ederetur, qua edita quoque Confessio esset, obtinuerunt à Walaeo ejus Collegae, ut in se id oneris admitteret, permiseruntque simul quibus vellet locis eam interpolare.