A26815:1648
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Studia autem praeterea ordinavit, quos libros legere, quas audire lectiones deb • , & lectorum auditorumque ab illis rationem exegit • psi vero praeter pretatis exercitia, quotidie caput è Novo Testamento Graece, è […] ⟨p. 648⟩Hebraice explicare cogebantur, & explicationis suae rationem dare. Ita acquirebant linguarum earum peritiam, & S. Scripturam sibi reddebant facilem & familiarem. Singulis autem septimanis bis, Enchiridion suum religionis Reformatae examinando disputando excussit: ac ad habendas conciones manuduxit, eadem opera qua Zelandos aliosque studiosos instituit: quod non parum ejus laborem imminuit.
Studia autem praeterea ordinavit, quos libros legere, quas audire lectiones deb • , & lectorum auditorumque ab illis rationem exegit • psi vero praeter pretatis exercitia, quotidie caput è Novo Testamento Graece, è 〈…〉 ⟨p. 648⟩Hebraice explicare cogebantur, & explicationis suae rationem dare. Ita acquirebant linguarum earum peritiam, & S. Scripturam sibi reddebant facilem & familiarem. Singulis autem septimanis bis, Enchiridion suum religionis Reformatae examinando disputando excussit: ac ad habendas conciones manuduxit, eadem opera qua Zelandos aliosque studiosos instituit: quod non parum ejus laborem imminuit.
Sed privatim provectioribus inculcavit, quomodo Religionem Christianam Refformatam, Rationibus è natura petitis Ethnicis possent instillare, docere, comorobare: quomodo, quoque ordine colligere ecclesiam possent & collectam gubernare. Etiam vulgares animae constitutam Ecclesiam conservare queunt, sed aliquam de novo erigere, ut Rempublicam, tantum Heroum est.