A26815:1636
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Abrupto hoc colloquio denuo ad arma itum est. Instigante praesertim utraque Hollandiae Synodo: & Theologiae Professors detexerunt statim latebras Confessionis Remonstrantium, edito libello prodromo per Walaeum, quo periculosa eorum dogmata indicabantur: quae adversario libello conati sunt Remonstrantes extenuare: ad quem iterum nomine facultatis Theologicae Walaeus rescripsit, & quem velare conabantur, Socinianismum, occepit detegere. Mox Confessionem ipsam in parts aequas divisere, Primam Polyander, Secundam Rivetus▪ Tertiam Walaeus, Quartam Thysius sumsere sibi excutiendam refutandamque: Secundam partem absolvit Rivetus, Tertiam Walaeus, sed ad primam quartamque plurimum quoque Walaeus contribuit, id petentibus ab eo Collegis, quem maxim in iis Controversiis versatum credebant. Cumque & Delegati Ordinum Hollandiae & Synodus utraque peterent ut ea censura à Theologiae Professoribus in linguam Belgicam ederetur, qua edita quoque Confessio esset, obtinuerunt à Walaeo ejus Collegae, ut in se id oneris admitteret, permiseruntque simul quibus vellet locis eam interpolare.
Abrupto hoc colloquio denuo ad arma itum est. Instigante praesertim utraque Hollandiae Synodo: & Theologiae Professores detexerunt statim latebras Confessionis Remonstrantium, edito libello prodromo per Walaeum, quo periculosa eorum dogmata indicabantur: quae adversario libello conati sunt Remonstrantes extenuare: ad quem iterum nomine facultatis Theologicae Walaeus rescripsit, & quem velare conabantur, Socinianismum, occepit detegere. Mox Confessionem ipsam in partes aequas divisere, Primam Polyander, Secundam Rivetus▪ Tertiam Walaeus, Quartam Thysius sumsere sibi excutiendam refutandamque: Secundam partem absolvit Rivetus, Tertiam Walaeus, sed ad primam quartamque plurimum quoque Walaeus contribuit, id petentibus ab eo Collegis, quem maxime in iis Controversiis versatum credebant. Cumque & Delegati Ordinum Hollandiae & Synodus utraque peterent ut ea censura à Theologiae Professoribus in linguam Belgicam ederetur, qua edita quoque Confessio esset, obtinuerunt à Walaeo ejus Collegae, ut in se id oneris admitteret, permiseruntque simul quibus vellet locis eam interpolare.