A26815:1649
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Sed privatim provectioribus inculcavit, quomodo Religionem Christianam Refformatam, Rationibus è natura petitis Ethnicis possent instillare, docere, comorobare: quomodo, quoque ordine colligere ecclesiam possent & collectam gubernare. Etiam vulgares animae constitutam Ecclesiam conservare queunt, sed aliquam de novo erigere, ut Rempublicam, tantum Heroum est.
Ex hoc seminario ab anno m cxxii. toto decennio duodecim Ecclesiae Magistri prodiere, omnes eruditione insignes, pietate conspicui, quibus India cognitionem Religionis Reformatae ferme totam debet: Ecclesia, quodcunque per totam Indiam boni ibi ordinis invenitur. Magna Walaei laetitia. Non possunt enim dignius cogitationes impendi, quam ut in magna orbis parte Deo Ecclesia erigatur, ubi ne ejus quidem spes unquam extitit.
Provisa jam de Pastoribus India, Walaeus see muneri abdicavit, & seminarium esse desiit. Quando Magistratus Leidensis per Gerardum Lantschot Consulem petiit, pateretur Walaeus se cum Collega suo Jacobo Triglandio ad ministerium Verbi Divini Ecclesiastico Synedrio commendari. Sed diss•asit Uxor liberique, videbant enim cum sub oneribus fatiscere. Et maluit Walaeus, non uni Ecclesiae sed omnibus prospicere.
Provisa jam de Pastoribus India, Walaeus se muneri abdicavit, & seminarium esse desiit. Quando Magistratus Leidensis per Gerardum Lantschot Consulem petiit, pateretur Walaeus se cum Collega suo Jacobo Triglandio ad ministerium Verbi Divini Ecclesiastico Synedrio commendari. Sed diss•asit Uxor liberique, videbant enim cum sub oneribus fatiscere. Et maluit Walaeus, non uni Ecclesiae sed omnibus prospicere.