A26815:1638
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Ad hanc Censuram Episcopius Apologiam pro confessione edidit: in qua etiamnum, credebat Walaeus praecipua sua dogmata conatum esse incrustare; quare ad Censurae vindicias Refutationemque Apologiae iterum see accinxit: annotaveratque in eam non pauca, quae inter Walaei manuscripta asservantur. Verum injuncta illi Novi Testamenti, librorumque Apocryphorum in linguam Belgicam versio Commontatioque, id institutum interrupit. Suscepit ejus Apologiae resutationem Franciscus Junius Sylvae-Ducensis Pastor doctissimus, qui plene Walaeo non satisfecit. Cumulate vero Jacobus Triglandius, in locum Riveti successor, Walaei collega. Minus exercitati in controversiis non praecavent primum quae illi▪ postea possunt obesse, nec facile extendunt cogitationes ad ea, quae decisa controversia per totam scientiam consequuntur.
Ad hanc Censuram Episcopius Apologiam pro confessione edidit: in qua etiamnum, credebat Walaeus praecipua sua dogmata conatum esse incrustare; quare ad Censurae vindicias Refutationemque Apologiae iterum se accinxit: annotaveratque in eam non pauca, quae inter Walaei manuscripta asservantur. Verum injuncta illi Novi Testamenti, librorumque Apocryphorum in linguam Belgicam versio Commontatioque, id institutum interrupit. Suscepit ejus Apologiae resutationem Franciscus Junius Sylvae-Ducensis Pastor doctissimus, qui plene Walaeo non satisfecit. Cumulate vero Jacobus Triglandius, in locum Riveti successor, Walaei collega. Minus exercitati in controversiis non praecavent primum quae illi▪ postea possunt obesse, nec facile extendunt cogitationes ad ea, quae decisa controversia per totam scientiam consequuntur.
Haec similiaque sunt quae ab Antonio Walaeo, membro facultatis Theologicae facta fuere. Nec minoris momenti sunt quae solus & seorsim egit.