A26815:1651
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Provisa jam de Pastoribus India, Walaeus see muneri abdicavit, & seminarium esse desiit. Quando Magistratus Leidensis per Gerardum Lantschot Consulem petiit, pateretur Walaeus se cum Collega suo Jacobo Triglandio ad ministerium Verbi Divini Ecclesiastico Synedrio commendari. Sed diss•asit Uxor liberique, videbant enim cum sub oneribus fatiscere. Et maluit Walaeus, non uni Ecclesiae sed omnibus prospicere.
Provisa jam de Pastoribus India, Walaeus se muneri abdicavit, & seminarium esse desiit. Quando Magistratus Leidensis per Gerardum Lantschot Consulem petiit, pateretur Walaeus se cum Collega suo Jacobo Triglandio ad ministerium Verbi Divini Ecclesiastico Synedrio commendari. Sed diss•asit Uxor liberique, videbant enim cum sub oneribus fatiscere. Et maluit Walaeus, non uni Ecclesiae sed omnibus prospicere.
Agitabantur enim circa hoc tempus Ecclesiae Zelandiae Telingii Burs•ique contentionibus. Telingius pietatem studebat promovere, quare quo vitia emendaret in adversam partem arctius strinxit: ut solent illi qui curva ligna ad rectitudinem agunt. Ita Sabbathi profanationem edito tractatu conatus est emendare. Hanc occasionem arripuit Bursii filius, Threnumque edidit Plangentis Ecclesiae, quasi vis ejus libertati inferretur. Conatusque est Telingium de observatione diei Septimi, Institutioneque diei Dominicae resutare. Et eam in rem Gomarus, Bursiis satis addictus, suppeditaverat argumenta. Hoc aegrius qui Telingio favebant tulere, periculumque erat ne in adversaria scripta erumperent, & Ecclesia in parts secaretur. Voetius juvenile opposuerat scriptum, lachrymas Crocodili, quo adversarium magis pungere, minus Ecclesiam videbatur aedificare.
Agitabantur enim circa hoc tempus Ecclesiae Zelandiae Telingii Burs•ique contentionibus. Telingius pietatem studebat promovere, quare quo vitia emendaret in adversam partem arctius strinxit: ut solent illi qui curva ligna ad rectitudinem agunt. Ita Sabbathi profanationem edito tractatu conatus est emendare. Hanc occasionem arripuit Bursii filius, Threnumque edidit Plangentis Ecclesiae, quasi vis ejus libertati inferretur. Conatusque est Telingium de observatione diei Septimi, Institutioneque diei Dominicae resutare. Et eam in rem Gomarus, Bursiis satis addictus, suppeditaverat argumenta. Hoc aegrius qui Telingio favebant tulere, periculumque erat ne in adversaria scripta erumperent, & Ecclesia in partes secaretur. Voetius juvenile opposuerat scriptum, lachrymas Crocodili, quo adversarium magis pungere, minus Ecclesiam videbatur aedificare.