A26815:1642
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Ipsi Praepotentes Hollandiae Ordines, cum animadverterent non omnium civitatum Scholae Rectors, imo ne Curators quidem, satis aptos esse qui dispiciant quid pueris docendum, & quomodo. Non enim in omnibus civitatibus eruditi, vel abundant, vel dominantur. Aut ea libertate quosdam abutentes, pueris sua somnia inculcare. Delegarunt Antonium Walaeum, Antonium Thysium, Petrum Cunaeum, Danielem Heinsium, Gerardum Vossium, Franconem Burgersdicium in Academia Leydensi Professores: qui leges conciperent, ad quarum normam in docendis linguis, liberalibusque artibus, gerere see per totam Hollandiam praeceptores cogerentur.
Ipsi Praepotentes Hollandiae Ordines, cum animadverterent non omnium civitatum Scholae Rectores, imo ne Curatores quidem, satis aptos esse qui dispiciant quid pueris docendum, & quomodo. Non enim in omnibus civitatibus eruditi, vel abundant, vel dominantur. Aut ea libertate quosdam abutentes, pueris sua somnia inculcare. Delegarunt Antonium Walaeum, Antonium Thysium, Petrum Cunaeum, Danielem Heinsium, Gerardum Vossium, Franconem Burgersdicium in Academia Leydensi Professores: qui leges conciperent, ad quarum normam in docendis linguis, liberalibusque artibus, gerere se per totam Hollandiam praeceptores cogerentur.
Hi evocatis omnium Scholarum Rectoribus, singulorum judicia exquisive•unt, qui ea & voce & scripto Walaeo communicavere. Eminuerunt autem ⟨p. 647⟩Salignaci Amstelodamensis & Villersii Brielensis Rectorum judicia. Ferpensis autem omnibus eas posuerunt leges, quae nomine Praepotentum Ordinum Hollandiae Westfrisiae eo lem Anno MDCXXV. promulgatae fuere.
Sed & non pauca judicabant in libris deficere qui praelegi deberent: quare Vossius Grammaticam & syntaxin latinam Lithocomi. Grammaticam Graecam Clenardi interpolavit, Cunaeus Syntaxin Graecam Posselii, Walaeus tractatum de Graecorum Dialectis adjecit. Vossius Rhetoricam dedit, Burgersdicius Logicam, Walaeus Ethicam. Recensuit Aphthonium Cunaeus, Theonem Heinsius, Sulpicium Severum Thysius. Catechesi Heidelbergensi loca S. Scripturae Walaeus & Thysius adjecere. Volebant quoque delegati quam conscripserat Physicam Walaeus ederet, quae loco Magiri in scholis doceretur quod Magirus sceleton tantum exhiberet definitionum divisionumque plerumque ineptarum. Sed id à Walaeo non obtinuere, qui putabat Physicae regulas non inanibus ratiunculis, sed experimentis fulciendas esse, quibus faciendis, nec voluntas illi esset, nec tempus suppeteret. Haec quibusdam exilia videbuntur, sed parva aestimari non debent, quibus bene non constitutis, pauci erudition magni evadunt.