A26815:165
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Title page: Wellcome Library copy, digitized by the Internet Archive
A26815:165
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Title page: Wellcome Library copy, digitized by the Internet Archive
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Sed enim inter ipsas munificentiae Gulielmi nostri laudes, quibus apud omnes hominum ordines gratiam sibi conciliavit, absque flagitio pietas dissimulanda non est: quanto nimirum praestabilius videtur esse, divini numinis cultu quam magnificentiae opibus gloriam quaerere. Itaque repositae apud deum salutis suae non immemor, virtutem nullam non magnopere exercebat. Adeò Christianae pietatis studiosus, ut caelestis disciplinae sex consultissimos theologos assidue foveret, quorum oratione & precibus divinam misericordiam sibi conciliaret: Memorque repositae in caelis beatitudinis illius, quam in omnes 1venturam pronunciaverat Servator Christus, quotquot erga indigents pii benignique extiterant, sic erogandis in pauperum usus opibus suis assiduus fuit, ut Eleemosynarium huic muneri perpetuo inservientem apud se haberet; ratus nimirum quod res est, Deum invocanti nemini subventurum, qui 2invocantem prius pauperem ipse non exaudiverit. Saepius ob eximiam sanctimoniam in penetrale Regium adhibitus, caeteroque Senatu super arduis regni negotiis consilium inituro, Quin abite, (inquit Princeps) ego interim & Cancellarius meus pro salute Reipublicae vota Deo nuncupabimus. Utque futurae immortalitatis meditationi totus posthac incumberet, mausoleum quod mortis nunquam adrepere cessantis ipsum admoneret, condendum curabat. In quo statua supino decubltu insculpta, oculis in caelum contuentibus, 3manibus supplicantium more tensis, & effigiem cordis humani complectentibus, devotissimi vatis exemplum referre videtur: Ad te Jehova animani 4meam attollo, Deus mi, in te consido, ne erubescam, ne exultent inimici mei de ⟨p. 87⟩me, Semperque de eô apud se cogitans, (de quo nemo nimis, perpauci meditantur satis) humanae dico vitae quàm brevis tam in horas omnes incertae, fugâ: quarto calendas Majas Anno salutis instauratae. 1486. quasi illud Ezechiae nuncium divinitùs accepisset: Da praecepta familiae tuae, nam tu brevi moriturus es, ac non vives, Nihil prius habuit quam supremam voluntatis suae sententiam contestari. Ibi vero divinae sanctimoniae sapientiaeque plena omnia, fuisse ipsum Angelorum quasi consortem, coelestisque beatitudinis, etiam dum in terris agebat participem, propè faciunt ut existimem.
Sed enim inter ipsas munificentiae Gulielmi nostri laudes, quibus apud omnes hominum ordines gratiam sibi conciliavit, absque flagitio pietas dissimulanda non est: quanto nimirum praestabilius videtur esse, divini numinis cultu quam magnificentiae opibus gloriam quaerere. Itaque repositae apud deum salutis suae non immemor, virtutem nullam non magnopere exercebat. Adeò Christianae pietatis studiosus, ut caelestis disciplinae sex consultissimos theologos assidue foueret, quorum oratione & precibus divinam misericordiam sibi conciliaret: Memorque repositae in caelis beatitudinis illius, quam in omnes 1venturam pronunciaverat Servator Christus, quotquot erga indigentes pii benignique extiterant, sic erogandis in pauperum usus opibus suis assiduus fuit, ut Eleemosynarium huic muneri perpetuo inservientem apud se haberet; ratus nimirum quod res est, Deum invocanti nemini subventurum, qui 2invocantem prius pauperem ipse non exaudiverit. Saepius ob eximiam sanctimoniam in penetrale Regium adhibitus, caeteroque Senatu super arduis regni negotiis consilium inituro, Quin abite, (inquit Princeps) ego interim & Cancellarius meus pro salute Reipublicae vota Deo nuncupabimus. Utque futurae immortalitatis meditationi totus posthac incumberet, mausoleum quod mortis nunquam adrepere cessantis ipsum admoneret, condendum curabat. In quo statua supino decubltu insculpta, oculis in caelum contuentibus, 3manibus supplicantium more tensis, & effigiem cordis humani complectentibus, devotissimi vatis exemplum referre videtur: Ad te Jehova animani 4meam attollo, Deus mi, in te consido, ne erubescam, ne exultent inimici mei de ⟨p. 87⟩me, Semperque de eô apud se cogitans, (de quo nemo nimis, perpauci meditantur satis) humanae dico vitae quàm brevis tam in horas omnes incertae, fugâ: quarto calendas Majas Anno salutis instauratae. 1486. quasi illud Ezechiae nuncium divinitùs accepisset: Da praecepta familiae tuae, nam tu brevi moriturus es, ac non vives, Nihil prius habuit quam supremam voluntatis suae sententiam contestari. Ibi vero divinae sanctimoniae sapientiaeque plena omnia, fuisse ipsum Angelorum quasi consortem, coelestisque beatitudinis, etiam dum in terris agebat participem, propè faciunt ut existimem.
Ego (inquit) ad 1vitam futuram, ad quam conditus sum, anhelans, cernensque diem expectationis meae, in hac valle lacrymarum quasi nunc advesperasse, & quod tempus resolutionis paenè jam instat: condo testamentum in hunc modum, &c. Quot verò quantasque donations in pios usus erogandas defunctus reliquerit, haud facilè fidem adhibuerit, nisi qui ipse in testamento viderit. Nullus fuit in Ecclesiâ Winton. 2vel in Monasteriis suburbanis Monachus aut Monialis, in [Greek or Hebrew] Sanctae Crucis misellus inops inter religiosos ordo, in urbe parochus aut clericus, in Collegiis Wiccamicis vel suo socius aut scholaris, Denique inter familiars aut domesticos nullus, cui datum aut legatum aliquid non fuerit; ut non mortalem (uti Gilliam Agrigentinum dicit Val. maximus) sed propitiae fortunae benignum esse sinum diceres; quin abeant (igitur) quo digni sunt nugivenduli quidam leves, qui sic redactum ad summam rerum omnium inopiam illum contendunt fuisse, ut Collegii sui praefecturam, studiosissimè ambire non erubuerit: quando non ex egestate aliqua, sed ex opibus manare necesse sit hujusmodi beneficentiam. Et ne tenuitatis pristinae conditionem, aut tam copiosae benignitatis recordationem aliquando ex animo effluere pateretur, hanc beatae virginis symbolam non ipse modo usurpare solebat, verum parmae gentiliciae adscribendam curabat. Qui potens est fecit pro me magna, & sanctum nomen ejus. Servos complures quos dura gentium constitutio dominio alieno contra naturam subjecisset, libertate donabat. Cum interim nullis 3ille famae illecebris, nulloque nominis amplificandi studio delinitus quicquam faciebat: sed ad exaltationem fidei, Christianae Ecclesiae profectum, divini 4cultus augmentationem, tanquam ad scopum omnia referebat. Nam quanta (bone Deus) verborum suavitate aures meas replent, quibus in ipsâ quasi exacti operis peroratione usus est. Nostri Collegii Praesidenti & sociis & aliis omnibus 5commorantibus in eodem, juxta informationem Christi, tanquam ejus discipulis, divinum obsequium commendamus pacisque ac unitatis foedus, ac perfectae vinculum charitatis. Ingens hoc in Deum pietatis studium proximus honoris & reverentiae gradus excipit: cui ille praestando ut nunquàm deesset, Archipraesulum Cantuariensium inaugurationibus praesentem see exhibere solitus est, id quod sedulo fecisse eum scribit Mattheus Parkerus.
Quinimò Thomas Bourchierius 1Antistes Cantuariensis, ubi ex rescripto Pontificis Romani in amplissimum patrum purpuratorum Collegium cooptandus esset, in frequentissima praesulum & nobilium coronâ rubrum galerum Wintoniensis manibus indutum protenus gestabat: id quod utrique perinde fuit honorificum. Saepe convocatis ad 2comitia cleri ordinibus, Archiepiscopo jubente, ipsum praefuisse legimus, iis nimirum inter caetera, quibus ad repellendos Scotos decretum est regi subsidium, quod immunitates & Ecclesiastica jura, legulciorum calumniis convulsa ⟨p. 88⟩& labefactata, regio diplomat restaurasset. Jam comitas, humanitas, affabilitas, 3quanta fuerint, eximiâ quadam in eum patrum plebisque benevolentia satis declaratur. Sed enim inter haec omnia liberalitas & magnificentia explendescebant maxim. Reges ipsos quos ille ereditores habuit, fecit debitores; 4nova scilicet ratione inventa, ut à quibus ipse accepisset omnia, vicissim & illi deberent aliquid. Emanuelem quendam auratae militiae equitem Constantinopolitanum, 5urbeque expugnatâ profugum, non modo benignissime ipse accepit, verum etiam ut acerbam hominis fortunam leniret, viginti nummûm aureorum honorario è fisco Regio donavit. Atque ista quum nemo affirmare potest, non fuisse humani ingenii & perliberalis animi officia, tum demirari satis nequeo projectam Gulielmi Botoneri Wyrcestrii (equestris praesertim ordinis viri) impudentiam: qui quod aureolum M. Cic. de Senectute libellum sermone anglico donasset, eumque sub specie honoris Fundatori consecrasset, ob tam luculentum (si Diis placet) opusculum conqueritur (videte interim elegantiam hominis) see nullum regardum de Episcopo recepisse; & dignus mea 6certe sententia eras cum tuo isto regardo nullam mercedem retulisse, qui venalem nescio quam diligentiam tuam, si emptorem inveniret, prostituisti: & ei praesertim viro praemiolum aliquod extorquere sperasti; qui ultro non rogatus beneficentiam in omnes erogare solitus est. de quo verissime usurpari possunt illa quae olim in gratiam Alexandri Lincolniensis Epis. decantabantur, Qui dare festinans aliis ne danda rogentur, Quae nondum dederat nondum see credit habere.
Adeò ab omni partium studio inter alumnos suos vel levissime inchoato alienus 1fuit, ut quos litium serendorum reos, aut dicto Praesidis minùs audientes semel deprehendisset, tanquam inutiles ramos amputandos censuerit, Epistolae formam, ne fides quovismodo vacillet, hanc adtexui.
Right entirely well beloved, We greet you well. It is come to our knowledge and to our displeasure, that there is grown a division and discord within our College, wantonly and undiscreetely for the election of the Proctors of the University. In case be, that there be any person of our College under your rule, that will ve seditious wilful and not conformable to the advise and the guiding of you, and of the more party of the Masters of our said College, it is to be presumed and of great likelihood, that such a person is not apt nor disposed ad conuivendum. But that such will be troubleous and full unprofitable for my said College, giving great impediment to virtue and cunuing. Wherefore whomsoever ye and the more party find criminous & obstinate, taking wilfully away contrary to the more party, we command you that then you discharge ⟨p. 89⟩such person & persons from all manner interest that they have in our foreseid College. Christ have you in his guiding. Wrette in our Mannonr of Southwaltham the xii of April. W. B. of Winchester.
RIght entirely well beloued, We greet you well. It is come to our knowledge and to our displeasure, that there is growne a diuision and discord within our Colledge, wantonly and vndiscreetely for the election of the Proctors of the Universitie. In case bee, that there bee any person of our Colledge under your rule, that will ve seditious wilfull and not conformable to the aduise and the guiding of you, and of the more partie of the Masters of our seyd Colledge, it is to be presumed and of great likelihood, that such a person is not apt nor disposed ad conuiuendum. But that such will be troubleous and full unprofitable for my seyd Colledge, giuing greate impediment to vertue and cunuing. Wherefore whomsoever ye and the more partie finde criminous & obstinate, taking wilfully away contrary to the more partie, we command you that then you discharge ⟨p. 89⟩such person & persons from all manner interest that they haue in our foreseid Colledge. Christ haue you in his guiding. Wrette in our Mannonr of Southwaltham the xii of Aprill. W. B. of Winchester.
QUantum autem industriae operaeque posuerit in comparandis utriusque linguae optimis authoribus, quantosque in ea re & quam immanes sumptus fecerit, dumb octingenta plus minus librorum thesauro bibliothecam suam instruxerat, (ut ego nihil dicam) res ipsa loquitur. Tantis itaque virtutum dotibus insignitus (& opinion quidem mea, in hoste laudatissimis) quibus flantem subindè reflantemque fortunam moderatus est: simul ipse dum vixit Reipub. commodus fuit, & principibus (licèt in diversas partes abeuntibus) non infensus. Nam capitalem illum Angliae tyrannum, non modò in Collegium suum pertraxit, verum efferatum illius ingenium ita penitùs demulsit, ut 1eruditis studiosorum disputationibus gaudere, & amplis muneribus been meritos afficere, denique universum Magdalenensium coetum vino & pingui ferina 2donare, haudquaquàm gravaretur. Cujus interitu, quum patriam è lupi quasi faucibus ereptam videret, & redditam denuò libertatem, Walthamiae 3jam agens in gravissimum morbum repentè incidit; qui ubi per artus & medullas in arcem cordis furtim irrepsisset, sic hominem senio & laboribus confectum prorsus debilitavit, ut tertio Iduum Augusti, horâ post meridiem quartâ, major superstitum damno quam suo, supremum aetatis diem claudens coelo sit redditus. Hunc vitae exitum habuit pientissimus Antistes, in extremo senectutis quasi stadio hinc ereptus, vir ad omnia summa natus, postquàm annos triginta octo, dies duodecem, provinciam Wintoniensem sanctissime administrasset, supremum Cancellarii munus integerrimè obivisset, & extincta factionum semina, confirmatam in Repub. pacem, incomparabili divini numinis beneficio iterum vidisset: elatus est magnâ cum pompâ funeris sepultusque Wintoniae, juxta Henricum Beufortium, cui ipse vivus mortuo successerat. Apparet nescio quid ejus memoriae sacrum aeneis characteribus in sepulchri ambitu descriptum fuisse: verum illud sacrilegorum hominum manus, in ipsas demortui umbras impunè saevientium, nobis per summum scelus jamdiu inviderunt.
QUantum autem industriae operaeque posuerit in comparandis utriusque linguae optimis authoribus, quantosque in ea re & quam immanes sumptus fecerit, dum octingenta plus minus librorum thesauro bibliothecam suam instruxerat, (ut ego nihil dicam) res ipsa loquitur. Tantis itaque virtutum dotibus insignitus (& opinione quidem mea, in hoste laudatissimis) quibus flantem subindè reflantemque fortunam moderatus est: simul ipse dum vixit Reipub. commodus fuit, & principibus (licèt in diversas partes abeuntibus) non infensus. Nam capitalem illum Angliae tyrannum, non modò in Collegium suum pertraxit, verum efferatum illius ingenium ita penitùs demulsit, ut
FINIS.
Joannis Pici patrui mei vitam scribere Orsus, praefandum lectoribus imprimis duco, ne aut quod fratris filius, aut quod discipulus fuerim mè aliquid in gratiam Blandientium more, dicturum suspicentur. Nihil hic amicitiae datum, nihil familiae, nihilque beneficiis (quae maxima profecto in me extiterunt) fictitiâ laud repensum. Tantum quippe ab Adulatione sejuncta est narratio mea, quantum abfuit adulandi necessitas, tantumque cavi, ne me, vel mentitum, vel vehementem in laudibus legentes arbitrarentur, si quicquid de ipso conceperam, literis tradidissem, ut illud fuerit fortasse periculum, ne parum potuerint, vel ipsaemet virtutes excelsae, vel earum assertores coarguere. Quod vel hoc argumento videre licet. Cum plurimae doctorum nostrae aetatis hominum & ex primoribus quidem elucubratissimae scriptiones non modo his quae sumus dicturi, locupletissimum reddiderint testimonium, sed dum uteretur hac luce & postquam eam cum potiore commutavit, in ejus me & morum & doctrinae praeconiis praecelluerint: quarum nonnullas in hujus libri calce post commentationes ipsius adscribi jussi ut firmior testibus, non gentiliciis fides adhiberetur. Paternum genus (licet ab Constantino Caesare per Picum pronepotem, à quo totius familiae cognomentum memoriae proditum sit, traxisse primordia) missum facientes, ab ipso tempore nativitatis sumemus initium, tum quod familiae forsan non minus honoris ille contulerit quam acceperit, tum quod proprias animi dotes reliquaque totius vitae & obitus seriem prae se ferentia, quae vel propriis aut auribus, aut oculis hausi, vel ab gravissimis excepi testibus, aperienda duxerim, posthabitisque & stemmate & praeclar is avorum facinoribus recensenda.
JOannis Pici patrui mei vitam scribere Orsus, praefandum lectoribus imprimis duco, ne aut quod fratris filius, aut quod discipulus fuerim mè aliquid in gratiam Blandientium more, dicturum suspicentur. Nihil hic amicitiae datum, nihil familiae, nihilque beneficiis (quae maxima profecto in me extiterunt) fictitiâ laude repensum. Tantum quippe ab Adulatione sejuncta est narratio mea, quantum abfuit adulandi necessitas, tantumque cavi, ne me, vel mentitum, vel vehementem in laudibus legentes arbitrarentur, si quicquid de ipso conceperam, literis tradidissem, ut illud fuerit fortasse periculum, ne parum potuerint, vel ipsaemet virtutes excelsae, vel earum assertores coarguere. Quod vel hoc argumento videre licet. Cum plurimae doctorum nostrae aetatis hominum & ex primoribus quidem elucubratissimae scriptiones non modo his quae sumus dicturi, locupletissimum reddiderint testimonium, sed dum uteretur hac luce & postquam eam cum potiore commutavit, in ejus me & morum & doctrinae praeconiis praecelluerint: quarum nonnullas in hujus libri calce post commentationes ipsius adscribi jussi ut firmior testibus, non gentiliciis fides adhiberetur. Paternum genus (licet ab Constantino Caesare per Picum pronepotem, à quo totius familiae cognomentum memoriae proditum sit, traxisse primordia) missum facientes, ab ipso tempore nativitatis sumemus initium, tum quod familiae forsan non minus honoris ille contulerit quam acceperit, tum quod proprias animi dotes reliquaque totius vitae & obitus seriem prae se ferentia, quae vel propriis aut auribus, aut oculis hausi, vel ab gravissimis excepi testibus, aperienda duxerim, posthabitisque & stemmate & praeclar is auorum facinoribus recensenda.
Anno à partu virginis tertio & sexagesimo supra millesimum & quadringentesimum, Pio secundo Pont: Maximo Ecclesiae praeside, & Federico tertio, habenas imperii Romani moderante, mater Julia, ex nobili Boiardorum familia, Joanni Francisco patri, ultimo eum partu peperit; jam enim Galeottum majorem natu, ex quo sum genitus, & Antonium Mariam, sororesque duas ⟨p. 91⟩enixa fuerat, quarum altera, Leonello jam conjugi, Albertum Pium ex Carpi principibus unum edidit, nunc Rodulphi principis Gonzagae consors: altera Pino Ordelapho Forolivensi principe, cui jam pridem nupserat, vita functo, Montis agani Comiti secundas nuptias concessit. Prodigium haud parvum ante ipsius ortum apparuit: visa enim circularis flamma est, supra parientis matris astare cubiculum, moxque evanescere, fortasse nobis insinuans, orbicularis figurae intellectus perfection simillimum eum futurum, qui inter mortales eadem hora proderetur, universoque terrae globo excellentia nominis, circumquaque celebrandum, cujus mens semper coelestia ignis instar petitura esset, cujusque ignita eloquia, flammatae menti consona, Deum nostrum (qui ignis comburens est) totis viribus quandoque celebratura: sed statim obtutibus hominum, ut illa evanuit, occulenda. Legimus quippè doctissimorum sanctissimorumque hominum ortus, insolita quandoque signa aut praecessisse, aut subsequuta fuisse, veluti eorum incunabula infantium ab aliorum coetu divino nutu segregantia, summisque rebus gerendis natos indicantia. Sic ut omittam reliquos, examen Ambrosiii magni ora lustravit, in eaque introgressum est, deinde exiens, altissimumque volans, seque inter nubila condens, paternos, aspectusque aliorum qui aderant visus elusit: quod praesagium Paulinus plurifaciens, scriptorum ejus favos nobis indicasse disseruit, qui caelestia dona enunciarent, & mentes hominum de terris ad coelum erigerent.
Anno à partu virginis tertio & sexagesimo supra millesimum & quadringentesimum, Pio secundo Pont: Maximo Ecclesiae praeside, & Federico tertio, habenas imperii Romani moderante, mater Julia, ex nobili Boiardorum familia, Joanni Francisco patri, ultimo eum partu peperit; jam enim Galeottum majorem natu, ex quo sum genitus, & Antonium Mariam, sororesque duas ⟨p. 91⟩enixa fuerat, quarum altera, Leonello jam conjugi, Albertum Pium ex Carpi principibus unum edidit, nunc Rodulphi principis Gonzagae consors: altera Pino Ordelapho Forolivensi principe, cui jam pridem nupserat, vita functo, Montis agani Comiti secundas nuptias concessit. Prodigium haud parvum ante ipsius ortum apparuit: visa enim circularis flamma est, supra parientis matris astare cubiculum, moxque euanescere, fortasse nobis insinuans, orbicularis figurae intellectus perfectione simillimum eum futurum, qui inter mortales eadem hora proderetur, universoque terrae globo excellentia nominis, circumquaque celebrandum, cujus mens semper coelestia ignis instar petitura esset, cujusque ignita eloquia, flammatae menti consona, Deum nostrum (qui ignis comburens est) totis viribus quandoque celebratura: sed statim obtutibus hominum, ut illa euanuit, occulenda. Legimus quippè doctissimorum sanctissimorumque hominum ortus, insolita quandoque signa aut praecessisse, aut subsequuta fuisse, veluti eorum incunabula infantium ab aliorum coetu divino nutu segregantia, summisque rebus gerendis natos indicantia. Sic ut omittam reliquos, examen Ambrosiii magni ora lustravit, in eaque introgressum est, deinde exiens, altissimumque volans, seque inter nubila condens, paternos, aspectusque aliorum qui aderant visus elusit: quod praesagium Paulinus plurifaciens, scriptorum ejus favos nobis indicasse disseruit, qui caelestia dona enunciarent, & mentes hominum de terris ad coelum erigerent.
Forma autem insigni fuit & liberali, procera & celsa statura, molli carne, venusta facie, in universum, albenti colour, decentique rubore interspersa, caesiis & vigilibus oculis, flavo & inaffectato capillitio, dentibus quoque candidis & aequalibus. Sub matris imperio, ad magistros disciplinasque delatus, ita ardenti animo studia humanitatis excoluit, ut brevi inter Poetas & Orators tempestatis illius praecipuos, nec injuria collocandus esset. In discendo quidem celerrimus erat, prompto adeò ingenio praeditus, ut audita semel à recitante carmina, & directo, & retrogrado ordine, mira omnium admiration recenseret, tenacissimaque retineret memoria, quod caeteris contra evenire solet: nam qui celeri sunt ingenio, natura fieri saepè solet, ut non multum memoria valeant, qui verò cum labore percipiunt, tenaciores perceptorum evadant. Dumb verò quartum & decimum aetatis annum ageret, matris jussu, quae sacris eum initiari vehementer optabat, discendi juris pontificii gratia, Bononiam se transtulit: quod cum biennium degustasset, meris id inniti traditionibus conspicatus, aliò deflexit, non tamen absque bonae frugis foetura, quando puer, & quidem tenellus, ex epistolis summorum Pontificum, quas Decretals vocant, epitomen quandam seu breviarium compilaverit, quo omnes concisius, quàm fieri potuit, sanctionum illarum sententias, conclusit, consummatis professoribus, opus non tenue. Sed secretarum naturae rerum cupidus explorator tritas has semitas derelinquens, intellectus speculationi Philosophiaeque cùm humanae, tùm divinae, see penitus dedidit, cujus enanciscendae gratia non tantum Italiae, sed & Galliarum literaria gymnasia perlustrans, celebres doctores tempestatis illius, more Platonis & Apollonii scrupulosissimè perquirebat, operam adeo indefessam studiis illis impendens, ut consummatus simul & Theologus simul & Philosophus imberbis adhuc & esset ⟨p. 92⟩& haberetur. Jamque septennium apud illos versatus erat quando humanae laudis & gloriae cupidus (nondum enim divino amore caluerat, ut palàm fiet) Romam migravit, inibique ostentare cupiens, quanta eum à summussoribus in posterum manaret invidia. Nongentas de Dialecticis, & Mathematicis, de naturalibus divinisque rebus quaestiones proposuit: non modo ex Latinorum petitas arculis, Graecorumque excerptas scriniis, sed ex Hebraeorum etiam mysteriis erutas, Chaldaeorumque arcanis atque Arabum vestigatas.
Forma autem insigni fuit & liberali, procera & celsa statura, molli carne, venusta facie, in universum, albenti colore, decentique rubore interspersa, caesiis & vigilibus oculis, flavo & inaffectato capillitio, dentibus quoque candidis & aequalibus. Sub matris imperio, ad magistros disciplinasque delatus, ita ardenti animo studia humanitatis excoluit, ut brevi inter Poetas & Oratores tempestatis illius praecipuos, nec injuria collocandus esset. In discendo quidem celerrimus erat, prompto adeò ingenio praeditus, ut audita semel à recitante carmina, & directo, & retrogrado ordine, mira omnium admiratione recenseret, tenacissimaque retineret memoria, quod caeteris contra euenire solet: nam qui celeri sunt ingenio, natura fieri saepè solet, ut non multum memoria valeant, qui verò cum labore percipiunt, tenaciores perceptorum euadant. Dum verò quartum & decimum aetatis annum ageret, matris jussu, quae sacris eum initiari vehementer optabat, discendi juris pontificii gratia, Bononiam se transtulit: quod cum biennium degustasset, meris id inniti traditionibus conspicatus, aliò deflexit, non tamen absque bonae frugis foetura, quando puer, & quidem tenellus, ex epistolis summorum Pontificum, quas Decretales vocant, epitomen quandam seu breviarium compilaverit, quo omnes concisius, quàm fieri potuit, sanctionum illarum sententias, conclusit, consummatis professoribus, opus non tenue. Sed secretarum naturae rerum cupidus explorator tritas has semitas derelinquens, intellectus speculationi Philosophiaeque cùm humanae, tùm divinae, se penitus dedidit, cujus enanciscendae gratia non tantum Italiae, sed & Galliarum literaria gymnasia perlustrans, celebres doctores tempestatis illius, more Platonis & Apollonii scrupulosissimè perquirebat, operam adeo indefessam studiis illis impendens, ut consummatus simul & Theologus simul & Philosophus imberbis adhuc & esset
Multa idem de Pythagorae. Trimegistique & Orphei, prisca & subobscura Philosophia, multa de Cabala, hoc est, Secreta Hebraeorum dogmatum reception (cujus & Origenes & Hilarius ex nostris potissimum comminiscuntur) quaestionibus illis intexuit: multa etiam de naturali Magia, quam non parvo interstitio ab impia & scelesta separari edocuit, idque multorum testimonio elegantissime comprobavit, nec non duo & septuaginta nova dogmata Physica & Metaphysica propria inventa & meditata, ad quascunque Philosophiae questions elucidandas accommodata, defuerunt: his novam per numeros Philosophandi institutionem adnexuit, cunctaque simul publicis locis, quò facilius vulgarentur, affixit, pollicitus see soluturum eis impensas qui ex remotis oris disceptandi gratia Romam se contulissent.
Multa idem de Pythagorae. Trimegistique & Orphei, prisca & subobscura Philosophia, multa de Cabala, hoc est, Secreta Hebraeorum dogmatum receptione (cujus & Origenes & Hilarius ex nostris potissimum comminiscuntur) quaestionibus illis intexuit: multa etiam de naturali Magia, quam non parvo interstitio ab impia & scelesta separari edocuit, idque multorum testimonio elegantissime comprobavit, nec non duo & septuaginta nova dogmata Physica & Metaphysica propria inventa & meditata, ad quascunque Philosophiae questiones elucidandas accommodata, defuerunt: his novam per numeros Philosophandi institutionem adnexuit, cunctaque simul publicis locis, quò facilius vulgarentur, affixit, pollicitus se soluturum eis impensas qui ex remotis oris disceptandi gratia Romam se contulissent.
Verùm obtrectatorum simultate (quae semper velut ignis alta petit) nunquam efficere potuit, ut dies altercationis praestitueretur, ob hanc causam Romae annum mansit, quo tempore vitiligatores illi, palam eum, & libero examine non audebant aggredi, sed strophis potiùs & cuniculis sugillare, clanculariisque telis suffodere, pestifera corrupti invidia (ita enim arbitrati sunt plurimi) conabantur. Livorem hunc, vel hac ratione sibi maximè commovisse existimatum est, quod multi qui vel ambitione fortassis vel avaritia literario negocio diu incubuerant, notam sibi fore autumarent, si juvenis ille aggestis atavorum opibus, multaque doctrina, quasi fertilis ager luxurians, in prima orbis urbe, de naturalibus divinisque rebus, deque multis per plura secula nostris hominibus non accessis, periclitari doctrinam, & ingenium non vereretur, & cùm nihil adversus doctrinam veris machinis moliri posse animadverterent, attulisse eosdem in medium tormenta calumniae tredecimque ex nongentis quaestiones, rectae fidei suspectas acclamavisse, quibus fortè se junxisse nonnullos, qui quaestiones illas, utpote insuetas eorum auribus, ut piè, ita fortasse parum eruditè, & zelo fidei & praetextu religionis incesserent: quas tamen quaestiones, non pauci, & quidem celebrati Theologiae doctores ceu pias & mundas priùs approbaverant, eisdemque subscripserant: quorum coetui Bonfranciscus Regiensis Episcopus annumeratus est, vir omnigena doctrina, acerrimoque judicio, & morum gravitate praeclarus, qui Romae ad Pontificem Maximum ea tempestate, pro Ferrariensium duce agebat legatum: adversus tamen eum blaterones illi nihil attentarunt, cum fortè ab eis labefactari ejus famam non posse vererentur, quando quicquid tractasset, correctioni matris Ecclesiae, & Pontificis submisisset. At is, famae istae dispendia non perpessus, Apologiam edidit, varium certè opus & elegans, multaque, rerum scitu dignarum cognitione refertum, Vigintique tantum noctibus elucubratum, qua editione luce clarius conspici datum est, non tam conclusiones, Catholicos potuisse sensus recipere, quam illos, qui primus adlatraverant insolentiae & ruditatis ⟨p. 93⟩coarguendos esse, librumque ipsum, & quae scripturus erat in posterum matris Ecclesiae, ejusque praesidis sanctissimo judicio Christianissimi hominis more commisit: id enim vel expresse vel tacitè geri oportere, persuasissimum est: quasi illud Augustini proferret:
Verùm obtrectatorum simultate (quae semper velut ignis alta petit) nunquam efficere potuit, ut dies altercationis praestitueretur, ob hanc causam Romae annum mansit, quo tempore vitiligatores illi, palam eum, & libero examine non audebant aggredi, sed strophis potiùs & cuniculis sugillare, clanculariisque telis suffodere, pestifera corrupti invidia (ita enim arbitrati sunt plurimi) conabantur. Livorem hunc, vel hac ratione sibi maximè commovisse existimatum est, quod multi qui vel ambitione fortassis vel auaritia literario negocio diu incubuerant, notam sibi fore autumarent, si juvenis ille aggestis atavorum opibus, multaque doctrina, quasi fertilis ager luxurians, in prima orbis urbe, de naturalibus divinisque rebus, deque multis per plura secula nostris hominibus non accessis, periclitari doctrinam, & ingenium non vereretur, & cùm nihil adversus doctrinam veris machinis moliri posse animadverterent, attulisse eosdem in medium tormenta calumniae tredecimque ex nongentis quaestiones, rectae fidei suspectas acclamavisse, quibus fortè se junxisse nonnullos, qui quaestiones illas, utpote insuetas eorum auribus, ut piè, ita fortasse parum eruditè, & zelo fidei & praetextu religionis incesserent: quas tamen quaestiones, non pauci, & quidem celebrati Theologiae doctores ceu pias & mundas priùs approbaverant, eisdemque subscripserant: quorum coetui Bonfranciscus Regiensis Episcopus annumeratus est, vir omnigena doctrina, acerrimoque judicio, & morum gravitate praeclarus, qui Romae ad Pontificem Maximum ea tempestate, pro Ferrariensium duce agebat legatum: adversus tamen eum blaterones illi nihil attentarunt, cum fortè ab eis labefactari ejus famam non posse vererentur, quando quicquid tractasset, correctioni matris Ecclesiae, & Pontificis submisisset. At is, famae istae dispendia non perpessus, Apologiam edidit, varium certè opus & elegans, multaque, rerum scitu dignarum cognitione refertum, Vigintique tantum noctibus elucubratum, qua editione luce clarius conspici datum est, non tam conclusiones, Catholicos potuisse sensus recipere, quam illos, qui primus adlatraverant insolentiae & ruditatis
Errare possum, haereticus esse non possum, quando alterum sit hominis proprium, alterum perversae & obstinatae voluntatis.
Sed ubi Innocentius octavus Pontisex Maximus accepit per editionem Apologiae interpretatas conclusiones illas, quae prius calumniis infestatae fuerant in catholicum sensum, & à nota criminis relevatas, referentibusque nonnullis, quibus conclusionum examen demandatum fuerat, decipulas opponi posse fidelibus, si nonnullae quaestionum illarum (crudè quidem & inexplicite disceptandarum more jacebant) passim vacarentur, libelli lectione, quo continebantur interdixit, quae omnia per Alexandri sexti Pont. Max. sub quo nunc vivimus diploma, quod, Breve nominant, liquido visuntur, quod cum Apologia ipsa impressoribus tradere exarandum duximus. Verum in ipso Apologiae calce quod postea Pontisex auctoritate praestitit, quibus ille poterat rationibus antea factitaverat: obsecraverat quippe amicos & inimicos, doctos & indoctos, ut Apologiam legerent, libellum vero ipsum conclusionum inexplicitarum praeterirent illectum, quando in eo plurima continerentur quae non passim vulganda triviis, sed secreto congressu inter doctos & paucos disputanda susceperat, scolasticamque exercitationem, more Academiarum meditatus, multa veterum Philosophorum, Alexandri scilicet & Averrois aliorumque quàm plurimum impia dogmata proposuisset, quae semper publice & privatim asseruerat, professus fuerat, praedicaverat, non minus à verae rectaeque Philosophiae, quàm à fidei semitis declinare: atque in hunc modum de libello illo nongentarum conclusionum verba faciens, Apologeticum opus conclusit. Qui ergo me oderunt, ideo illa non legant, quia nostra sunt: qui me amant, ideò non legant, quia ex illis quae mea sunt, cogitare plurima possent, quae non sunt nostra: caeterum immensa Dei bonitate, quae ex malis etiam bona elicit, effectum esse (quemadmodum mihi retulit) judicabat, ut calumnia illa falsò à malevolis irrogata, veros errors corrigeret, eique in tenebris aberranti (ut quantum exorbitasset à tramite veritatis, contueri posset) ceu splendidissimum jubar illucesceret. Prius enim & gloriae cupidus, & amore vano succensus, muliebribusque illecebris commotus fuerat: foeminarum quippè plurimae, ob venustatem corporis orisque gratiam, cui doctrina amplaeque divitiaeque & generis nobilitas accedebant, in ejus amorem exarserunt, ab quarum studio non abhorrens, parumper via vitae posthabita, in delicias defluxerat:
Sed ubi Innocentius octauus Pontisex Maximus accepit per editionem Apologiae interpretatas conclusiones illas, quae prius calumniis infestatae fuerant in catholicum sensum, & à nota criminis relevatas, referentibusque nonnullis, quibus conclusionum examen demandatum fuerat, decipulas opponi posse fidelibus, si nonnullae quaestionum illarum (crudè quidem & inexplicite disceptandarum more jacebant) passim vacarentur, libelli lectione, quo continebantur interdixit, quae omnia per Alexandri sexti Pont. Max. sub quo nunc vivimus diploma, quod, Breve nominant, liquido visuntur, quod cum Apologia ipsa impressoribus tradere exarandum duximus. Verum in ipso Apologiae calce quod postea Pontisex auctoritate praestitit, quibus ille poterat rationibus antea factitaverat: obsecraverat quippe amicos & inimicos, doctos & indoctos, ut Apologiam legerent, libellum vero ipsum conclusionum inexplicitarum praeterirent illectum, quando in eo plurima continerentur quae non passim vulganda triviis, sed secreto congressu inter doctos & paucos disputanda susceperat, scolasticamque exercitationem, more Academiarum meditatus, multa veterum Philosophorum, Alexandri scilicet & Auerrois aliorumque quàm plurimum impia dogmata proposuisset, quae semper publice & privatim asseruerat, professus fuerat, praedicaverat, non minus à verae rectaeque Philosophiae, quàm à fidei semitis declinare: atque in hunc modum de libello illo nongentarum conclusionum verba faciens, Apologeticum opus conclusit. Qui ergo me oderunt, ideo illa non legant, quia nostra sunt: qui me amant, ideò non legant, quia ex illis quae mea sunt, cogitare plurima possent, quae non sunt nostra: caeterum immensa Dei bonitate, quae ex malis etiam bona elicit, effectum esse (quemadmodum mihi retulit) judicabat, ut calumnia illa falsò à malevolis irrogata, veros errores corrigeret, eique in tenebris aberranti (ut quantum exorbitasset à tramite veritatis, contueri posset) ceu splendidissimum jubar illucesceret. Prius enim & gloriae cupidus, & amore vano succensus, muliebribusque illecebris commotus fuerat: foeminarum quippè plurimae, ob venustatem corporis orisque gratiam, cui doctrina amplaeque divitiaeque & generis nobilitas accedebant, in ejus amorem exarserunt, ab quarum studio non abhorrens, parumper via vitae posthabita, in delicias defluxerat:
verùm simultate illa experrectus, diffluentem luxu animum retudit, & convertit ad Christum, atque foeminea blandimenta, in supernae patriae gaudia commutavit, neglectaque aura gloriae, quam affectaverat, Dei gloriam & Ecclesiae utilitatem, tota caepit meant perquirere, adeoque mores componere, ut post hac vel inimico judice, comprobari posset. Cumque de ipso gloriosa statim fama, & per vicinas & per remotas oras volitare accepisset, plures ex Philosophis, qui eruditissimi habebantur, ad eum tanquam ad mercaturam bonarum artium (ut inquit Cicero) confluebant, vel ob commovenda literaria certamina, vel quibus inerat rectior mentis sententia, ad audienda tenendaque rectè vivendi ⟨p. 94⟩salubria dogmata, quae tantò magis expetebantur, quanto ab homine doctissimo & pariter nobilissimo profluebant, qui quandoque devios mollitudinis voluptariae anfractu secatus fuerat. Videntur enim ad disciplinam morum, auditorum mentibus inserendam, ea plurimum habere momenti, quae & suapte natura sint bona, & à praeceptore converso ad justitiae semitas, ex distorto & obliquo libidinum call, proficiscantur.
verùm simultate illa experrectus, diffluentem luxu animum retudit, & convertit ad Christum, atque foeminea blandimenta, in supernae patriae gaudia commutavit, neglectaque aura gloriae, quam affectaverat, Dei gloriam & Ecclesiae utilitatem, tota caepit mente perquirere, adeoque mores componere, ut post hac vel inimico judice, comprobari posset. Cumque de ipso gloriosa statim fama, & per vicinas & per remotas oras volitare accepisset, plures ex Philosophis, qui eruditissimi habebantur, ad eum tanquam ad mercaturam bonarum artium (ut inquit Cicero) confluebant, vel ob commovenda literaria certamina, vel quibus inerat rectior mentis sententia, ad audienda tenendaque rectè vivendi ⟨p. 94⟩salubria dogmata, quae tantò magis expetebantur, quanto ab homine doctissimo & pariter nobilissimo profluebant, qui quandoque devios mollitudinis voluptariae anfractu secatus fuerat. Videntur enim ad disciplinam morum, auditorum mentibus inserendam, ea plurimum habere momenti, quae & suapte natura sint bona, & à praeceptore converso ad justitiae semitas, ex distorto & obliquo libidinum calle, proficiscantur.
Ego (inquit) ad 1vitam futuram, ad quam conditus sum, anhelans, cernensque diem expectationis meae, in hac valle lacrymarum quasi nunc advesperasse, & quod tempus resolutionis paenè jam instat: condo testamentum in hunc modum, &c. Quot verò quantasque donationes in pios usus erogandas defunctus reliquerit, haud facilè fidem adhibuerit, nisi qui ipse in testamento viderit. Nullus fuit in Ecclesiâ Winton. 2vel in Monasteriis suburbanis Monachus aut Monialis, in 〈non-Latin alphabet〉 Sanctae Crucis misellus inops inter religiosos ordo, in urbe parochus aut clericus, in Collegiis Wiccamicis vel suo socius aut scholaris, Denique inter familiares aut domesticos nullus, cui datum aut legatum aliquid non fuerit; ut non mortalem (uti Gilliam Agrigentinum dicit Val. maximus) sed propitiae fortunae benignum esse sinum diceres; quin abeant (igitur) quo digni sunt nugivenduli quidam leves, qui sic redactum ad summam rerum omnium inopiam illum contendunt fuisse, ut Collegii sui praefecturam, studiosissimè ambire non erubuerit: quando non ex egestate aliqua, sed ex opibus manare necesse sit hujusmodi beneficentiam. Et ne tenuitatis pristinae conditionem, aut tam copiosae benignitatis recordationem aliquando ex animo effluere pateretur, hanc beatae virginis symbolam non ipse modo usurpare solebat, verum parmae gentiliciae adscribendam curabat. Qui potens est fecit pro me magna, & sanctum nomen ejus. Servos complures quos dura gentium constitutio dominio alieno contra naturam subjecisset, libertate donabat. Cum interim nullis 3ille famae illecebris, nulloque nominis amplificandi studio delinitus quicquam faciebat: sed ad exaltationem fidei, Christianae Ecclesiae profectum, divini 4cultus augmentationem, tanquam ad scopum omnia referebat. Nam quanta (bone Deus) verborum suavitate aures meas replent, quibus in ipsâ quasi exacti operis peroratione usus est. Nostri Collegii Praesidenti & sociis & aliis omnibus 5commorantibus in eodem, juxta informationem Christi, tanquam ejus discipulis, divinum obsequium commendamus pacisque ac unitatis foedus, ac perfectae vinculum charitatis. Ingens hoc in Deum pietatis studium proximus honoris & reverentiae gradus excipit: cui ille praestando ut nunquàm deesset, Archipraesulum Cantuariensium inaugurationibus praesentem se exhibere solitus est, id quod sedulo fecisse eum scribit Mattheus Parkerus.
Quinimò Thomas Bourchierius 1Antistes Cantuariensis, ubi ex rescripto Pontificis Romani in amplissimum patrum purpuratorum Collegium cooptandus esset, in frequentissima praesulum & nobilium coronâ rubrum galerum Wintoniensis manibus indutum protenus gestabat: id quod utrique perinde fuit honorificum. Saepe convocatis ad 2comitia cleri ordinibus, Archiepiscopo jubente, ipsum praefuisse legimus, iis nimirum inter caetera, quibus ad repellendos Scotos decretum est regi subsidium, quod immunitates & Ecclesiastica jura, legulciorum calumniis convulsa ⟨p. 88⟩& labefactata, regio diplomate restaurasset. Jam comitas, humanitas, affabilitas, 3quanta fuerint, eximiâ quadam in eum patrum plebisque benevolentia satis declaratur. Sed enim inter haec omnia liberalitas & magnificentia explendescebant maxime. Reges ipsos quos ille ereditores habuit, fecit debitores; 4nova scilicet ratione inventa, ut à quibus ipse accepisset omnia, vicissim & illi deberent aliquid. Emanuelem quendam auratae militiae equitem Constantinopolitanum, 5urbeque expugnatâ profugum, non modo benignissime ipse accepit, verum etiam ut acerbam hominis fortunam leniret, viginti nummûm aureorum honorario è fisco Regio donavit. Atque ista quum nemo affirmare potest, non fuisse humani ingenii & perliberalis animi officia, tum demirari satis nequeo projectam Gulielmi Botoneri Wyrcestrii (equestris praesertim ordinis viri) impudentiam: qui quod aureolum M. Cic. de Senectute libellum sermone anglico donasset, eumque sub specie honoris Fundatori consecrasset, ob tam luculentum (si Diis placet) opusculum conqueritur (videte interim elegantiam hominis) se nullum regardum de Episcopo recepisse; & dignus mea 6certe sententia eras cum tuo isto regardo nullam mercedem retulisse, qui venalem nescio quam diligentiam tuam, si emptorem inveniret, prostituisti: & ei praesertim viro praemiolum aliquod extorquere sperasti; qui ultro non rogatus beneficentiam in omnes erogare solitus est. de quo verissime usurpari possunt illa quae olim in gratiam Alexandri Lincolniensis Epis. decantabantur, Qui dare festinans aliis ne danda rogentur, Quae nondum dederat nondum se credit habere.