A26815:178
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Errare possum, haereticus esse non possum, quando alterum sit hominis proprium, alterum perversae & obstinatae voluntatis.
Sed ubi Innocentius octavus Pontisex Maximus accepit per editionem Apologiae interpretatas conclusiones illas, quae prius calumniis infestatae fuerant in catholicum sensum, & à nota criminis relevatas, referentibusque nonnullis, quibus conclusionum examen demandatum fuerat, decipulas opponi posse fidelibus, si nonnullae quaestionum illarum (crudè quidem & inexplicite disceptandarum more jacebant) passim vacarentur, libelli lectione, quo continebantur interdixit, quae omnia per Alexandri sexti Pont. Max. sub quo nunc vivimus diploma, quod, Breve nominant, liquido visuntur, quod cum Apologia ipsa impressoribus tradere exarandum duximus. Verum in ipso Apologiae calce quod postea Pontisex auctoritate praestitit, quibus ille poterat rationibus antea factitaverat: obsecraverat quippe amicos & inimicos, doctos & indoctos, ut Apologiam legerent, libellum vero ipsum conclusionum inexplicitarum praeterirent illectum, quando in eo plurima continerentur quae non passim vulganda triviis, sed secreto congressu inter doctos & paucos disputanda susceperat, scolasticamque exercitationem, more Academiarum meditatus, multa veterum Philosophorum, Alexandri scilicet & Averrois aliorumque quàm plurimum impia dogmata proposuisset, quae semper publice & privatim asseruerat, professus fuerat, praedicaverat, non minus à verae rectaeque Philosophiae, quàm à fidei semitis declinare: atque in hunc modum de libello illo nongentarum conclusionum verba faciens, Apologeticum opus conclusit. Qui ergo me oderunt, ideo illa non legant, quia nostra sunt: qui me amant, ideò non legant, quia ex illis quae mea sunt, cogitare plurima possent, quae non sunt nostra: caeterum immensa Dei bonitate, quae ex malis etiam bona elicit, effectum esse (quemadmodum mihi retulit) judicabat, ut calumnia illa falsò à malevolis irrogata, veros errors corrigeret, eique in tenebris aberranti (ut quantum exorbitasset à tramite veritatis, contueri posset) ceu splendidissimum jubar illucesceret. Prius enim & gloriae cupidus, & amore vano succensus, muliebribusque illecebris commotus fuerat: foeminarum quippè plurimae, ob venustatem corporis orisque gratiam, cui doctrina amplaeque divitiaeque & generis nobilitas accedebant, in ejus amorem exarserunt, ab quarum studio non abhorrens, parumper via vitae posthabita, in delicias defluxerat: