A26815:167
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Quinimò Thomas Bourchierius 1Antistes Cantuariensis, ubi ex rescripto Pontificis Romani in amplissimum patrum purpuratorum Collegium cooptandus esset, in frequentissima praesulum & nobilium coronâ rubrum galerum Wintoniensis manibus indutum protenus gestabat: id quod utrique perinde fuit honorificum. Saepe convocatis ad 2comitia cleri ordinibus, Archiepiscopo jubente, ipsum praefuisse legimus, iis nimirum inter caetera, quibus ad repellendos Scotos decretum est regi subsidium, quod immunitates & Ecclesiastica jura, legulciorum calumniis convulsa ⟨p. 88⟩& labefactata, regio diplomat restaurasset. Jam comitas, humanitas, affabilitas, 3quanta fuerint, eximiâ quadam in eum patrum plebisque benevolentia satis declaratur. Sed enim inter haec omnia liberalitas & magnificentia explendescebant maxim. Reges ipsos quos ille ereditores habuit, fecit debitores; 4nova scilicet ratione inventa, ut à quibus ipse accepisset omnia, vicissim & illi deberent aliquid. Emanuelem quendam auratae militiae equitem Constantinopolitanum, 5urbeque expugnatâ profugum, non modo benignissime ipse accepit, verum etiam ut acerbam hominis fortunam leniret, viginti nummûm aureorum honorario è fisco Regio donavit. Atque ista quum nemo affirmare potest, non fuisse humani ingenii & perliberalis animi officia, tum demirari satis nequeo projectam Gulielmi Botoneri Wyrcestrii (equestris praesertim ordinis viri) impudentiam: qui quod aureolum M. Cic. de Senectute libellum sermone anglico donasset, eumque sub specie honoris Fundatori consecrasset, ob tam luculentum (si Diis placet) opusculum conqueritur (videte interim elegantiam hominis) see nullum regardum de Episcopo recepisse; & dignus mea 6certe sententia eras cum tuo isto regardo nullam mercedem retulisse, qui venalem nescio quam diligentiam tuam, si emptorem inveniret, prostituisti: & ei praesertim viro praemiolum aliquod extorquere sperasti; qui ultro non rogatus beneficentiam in omnes erogare solitus est. de quo verissime usurpari possunt illa quae olim in gratiam Alexandri Lincolniensis Epis. decantabantur, Qui dare festinans aliis ne danda rogentur, Quae nondum dederat nondum see credit habere.