A26815:180
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
verùm simultate illa experrectus, diffluentem luxu animum retudit, & convertit ad Christum, atque foeminea blandimenta, in supernae patriae gaudia commutavit, neglectaque aura gloriae, quam affectaverat, Dei gloriam & Ecclesiae utilitatem, tota caepit meant perquirere, adeoque mores componere, ut post hac vel inimico judice, comprobari posset. Cumque de ipso gloriosa statim fama, & per vicinas & per remotas oras volitare accepisset, plures ex Philosophis, qui eruditissimi habebantur, ad eum tanquam ad mercaturam bonarum artium (ut inquit Cicero) confluebant, vel ob commovenda literaria certamina, vel quibus inerat rectior mentis sententia, ad audienda tenendaque rectè vivendi ⟨p. 94⟩salubria dogmata, quae tantò magis expetebantur, quanto ab homine doctissimo & pariter nobilissimo profluebant, qui quandoque devios mollitudinis voluptariae anfractu secatus fuerat. Videntur enim ad disciplinam morum, auditorum mentibus inserendam, ea plurimum habere momenti, quae & suapte natura sint bona, & à praeceptore converso ad justitiae semitas, ex distorto & obliquo libidinum call, proficiscantur.
verùm simultate illa experrectus, diffluentem luxu animum retudit, & convertit ad Christum, atque foeminea blandimenta, in supernae patriae gaudia commutavit, neglectaque aura gloriae, quam affectaverat, Dei gloriam & Ecclesiae utilitatem, tota caepit mente perquirere, adeoque mores componere, ut post hac vel inimico judice, comprobari posset. Cumque de ipso gloriosa statim fama, & per vicinas & per remotas oras volitare accepisset, plures ex Philosophis, qui eruditissimi habebantur, ad eum tanquam ad mercaturam bonarum artium (ut inquit Cicero) confluebant, vel ob commovenda literaria certamina, vel quibus inerat rectior mentis sententia, ad audienda tenendaque rectè vivendi ⟨p. 94⟩salubria dogmata, quae tantò magis expetebantur, quanto ab homine doctissimo & pariter nobilissimo profluebant, qui quandoque devios mollitudinis voluptariae anfractu secatus fuerat. Videntur enim ad disciplinam morum, auditorum mentibus inserendam, ea plurimum habere momenti, quae & suapte natura sint bona, & à praeceptore converso ad justitiae semitas, ex distorto & obliquo libidinum calle, proficiscantur.