Nicolaum Fabrum, Jusrum Lipsium, Josephum Scaligerum, Josiam Mercerum, Isacium Casaubonum, Bonaventuram Vulcanium, Scaevolam Sammarthanum onmi doctrinarum genere excellentes, qui suometipsi desiderio compulsi, Claudii Puteani amicitiam sive memoriam in Petro nostro revirescentem jucundissime conspici•bant & amplexabantur. In isto certe amicorum commercio Petrus, quod sibi proprium esse poterat, maluit mecum esse commune. Itaque uberrimam nobis amicorum copiam praestabant frequentes apud Thuanum coitiones, ad quem ex omnibus Urbis ordinibus & regni provinciis, atque etiam de nationibus exteris hones•issimi ac studiosissimi confluebant. Magna illic seges▪ materia noscendi, quid in Urbe, quid in Senatu, quid in provinciis notabile contigerat, & quid novi de transmarinis aut transmontanis vela, remig•s, cursores attulerant. Et mira inibi fuit singulis dijudicandis ac distinguendis prudentia Petri: mira comparandis quae probata suerant industria; subnotandis acre judicium, describendis labor indefessus. Atque hinc primordia divitis illius memorabilium gazae, qualem nostratium hactenus possederat nemo: quam tanti plurimi facio, quanti aestimare par est exemplorum ac•rvum ingentem, praestantissimi dispensatoris manu liberaliter administratum. Certe, suppetias isthinc adfuisse sibi non inficiantur viri optime de litteris & rebus nostris meriti, Jacobus Sirmondus, Ludovicus Chant•raevus Faber, Claudius Salmasius, Andreas Duchesnius, Petrus Gassendus, Claud. Menagius, Theodorus Gothofredus, Christophorus Justellus, Joannes B•slius, Lucas Holstenius, & gemella scaevolae proles, Sammarthani, ally pl•rique. Adeo, si Petrum, unde amicis tanta tam multis adjumenta praebebat, inde sibimetipsi maxima comparasse dixero, fidem facturus videar, toties ab ejus litteraria supellectile quaesitissimis opibus certior & locupletior factus. Adhuc n•stra, Petre, micabat in herba messis, & jam pridem carissimus esse •oeperas […] Procuratori regio, Molaeo. Huic te ab adolescentia sodalem, ⟨p. 659⟩posthaec amicum assiduissimum vidimus: & mox in ipsius benevolentiam per te sumus adsumpti. quem subinde maximi Senatus principem, hodie vero simul & in aula regia Procancellarium Gallia suspicit: perque haec miserrima tempora, rebus intricatissimis, Aulam inter & Senatum, reipublicae pariter & monarchiae frena summo labour, summo periculo, summa constantia moderantem, admiratur.
Nicolaum Fabrum, Jusrum Lipsium, Josephum Scaligerum, Josiam Mercerum, Isacium Casaubonum, Bonaventuram Vulcanium, Scaevolam Sammarthanum onmi doctrinarum genere excellentes, qui suometipsi desiderio compulsi, Claudii Puteani amicitiam sive memoriam in Petro nostro revirescentem jucundissime conspici•bant & amplexabantur. In isto certe amicorum commercio Petrus, quod sibi proprium esse poterat, maluit mecum esse commune. Itaque uberrimam nobis amicorum copiam praestabant frequentes apud Thuanum coitiones, ad quem ex omnibus Urbis ordinibus & regni provinciis, atque etiam de nationibus exteris hones•issimi ac studiosissimi confluebant. Magna illic seges▪ materia noscendi, quid in Urbe, quid in Senatu, quid in provinciis notabile contigerat, & quid novi de transmarinis aut transmontanis vela, remig•s, cursores attulerant. Et mira inibi fuit singulis dijudicandis ac distinguendis prudentia Petri: mira comparandis quae probata suerant industria; subnotandis acre judicium, describendis labor indefessus. Atque hinc primordia divitis illius memorabilium gazae, qualem nostratium hactenus possederat nemo: quam tanti plurimi facio, quanti aestimare par est exemplorum ac•rvum ingentem, praestantissimi dispensatoris manu liberaliter administratum. Certe, suppetias isthinc adfuisse sibi non inficiantur viri optime de litteris & rebus nostris meriti, Jacobus Sirmondus, Ludovicus Chant•raevus Faber, Claudius Salmasius, Andreas Duchesnius, Petrus Gassendus, Claud. Menagius, Theodorus Gothofredus, Christophorus Justellus, Joannes B•slius, Lucas Holstenius, & gemella scaevolae proles, Sammarthani, alli pl•rique. Adeo, si Petrum, unde amicis tanta tam multis adjumenta praebebat, inde sibimetipsi maxima comparasse dixero, fidem facturus videar, toties ab ejus litteraria supellectile quaesitissimis opibus certior & locupletior factus. Adhuc n•stra, Petre, micabat in herba messis, & jam pridem carissimus esse •oeperas 〈…〉 Procuratori regio, Molaeo. Huic te ab adolescentia sodalem, ⟨p. 659⟩posthaec amicum assiduissimum vidimus: & mox in ipsius benevolentiam per te sumus adsumpti. quem subinde maximi Senatus principem, hodie vero simul & in aula regia Procancellarium Gallia suspicit: perque haec miserrima tempora, rebus intricatissimis, Aulam inter & Senatum, reipublicae pariter & monarchiae frena summo labore, summo periculo, summa constantia moderantem, admiratur.