A26815:1711
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Is vitam sectatus aequabilem magis quam negotiosam, facta cum Petro & Jacobo societate paternae bibliothecae communi cura sumptuque servandae atque amplificandae, annum agens sexagesimum febre letali correptus, partem suam sociis, uti pactum conventumque fuerat, transcripsit. Alii duo, Clemens & Nicolaus, bellicis artibus dediti. Clemens, militia variis expeditionibus tolerata, proelio ad Avinam in Belgis commisso, pro Rege fortiter occubuit, relicto ex Catharina Longovalla filio. Nicolaus, eques Hierosolymitanus, in atroci triremium Melitensium adversus Bisertanas conflictu, quo praefectus triremium Christianarum, Equitesque amplius centum, periere, desideratus est. De Petro jam dicenda sunt digna scitu quamplurima. & in iis frequens erit nobis Jacobus, qui vita, quam vulgari vocabulo secularem nuncupamus, de Claudii filiis solus est hodie superstes, Petri studiorum comes assiduus, particeps consiliorum & adjutor laboris. hujus nomen, etsi modestiae ac pudori viventis obsecutus reticeam, semper intelligi tamen deinceps cum fratre velim, quando nec absque illo quicquam frater aggressus est unquam. Petrus igitur Puteanus, per adolescentiae gradus omni literarum ac scientiarum genere diligenter imbutus, primo juventutis adhuc floor forensibus admotus negotiis, causam pro suo praeceptore Paulo Renealmo, jam doctor medico, adversus Blesenses pharmacopolas, sub Achille Harlaeo primario praeside docto ac diserte peroravit, & vicit. Satis eloquio, satis memoria; judicio long supra annos pollebat: valetudo non sufficiebat. immo, quantulum in ea roboris esse videbatur, inter athletica illa fori jurgia firmari aut servari posse medici negabant. sed & ingenita juveni gravitas, & verecunda prudentia, mores suggerebat ab illa grandium causidicorum ferocia valde alienos. Itaque ad munia tranquilliora conversus, in illa se potissimum juris parte exercuit, quae ad rempublicam spectat; cujus ope regna sive imperia unius aut plurium legitime tenentur & conservantur. Parts implere poterat optimi Senatoris dignissimus haeres Claudii, sed jam constabat ea dignitas pretio, numerosae familiae difficili tunc atque damnoso. Illa rerum notitia publicarum, ab ipso pendebat: Omnia domi tranquilla, honestatis & modestiae plena: matris liberorum amantissimae pia sedulitas: fratrum consensus in studia fratris, otium illi beatum faciebant.
Is vitam sectatus aequabilem magis quam negotiosam, facta cum Petro & Jacobo societate paternae bibliothecae communi cura sumptuque servandae atque amplificandae, annum agens sexagesimum febre letali correptus, partem suam sociis, uti pactum conventumque fuerat, transcripsit. Alii duo, Clemens & Nicolaus, bellicis artibus dediti. Clemens, militia variis expeditionibus tolerata, proelio ad Avinam in Belgis commisso, pro Rege fortiter occubuit, relicto ex Catharina Longovalla filio. Nicolaus, eques Hierosolymitanus, in atroci triremium Melitensium adversus Bisertanas conflictu, quo praefectus triremium Christianarum, Equitesque amplius centum, periere, desideratus est. De Petro jam dicenda sunt digna scitu quamplurima. & in iis frequens erit nobis Jacobus, qui vita, quam vulgari vocabulo secularem nuncupamus, de Claudii filiis solus est hodie superstes, Petri studiorum comes assiduus, particeps consiliorum & adjutor laboris. hujus nomen, etsi modestiae ac pudori viventis obsecutus reticeam, semper intelligi tamen deinceps cum fratre velim, quando nec absque illo quicquam frater aggressus est unquam. Petrus igitur Puteanus, per adolescentiae gradus omni literarum ac scientiarum genere diligenter imbutus, primo juventutis adhuc flore forensibus admotus negotiis, causam pro suo praeceptore Paulo Renealmo, jam doctore medico, adversus Blesenses pharmacopolas, sub Achille Harlaeo primario praeside docto ac diserte peroravit, & vicit. Satis eloquio, satis memoria; judicio longe supra annos pollebat: valetudo non sufficiebat. immo, quantulum in ea roboris esse videbatur, inter athletica illa fori jurgia firmari aut servari posse medici negabant. sed & ingenita juveni gravitas, & verecunda prudentia, mores suggerebat ab illa grandium causidicorum ferocia valde alienos. Itaque ad munia tranquilliora conversus, in illa se potissimum juris parte exercuit, quae ad rempublicam spectat; cujus ope regna sive imperia unius aut plurium legitime tenentur & conservantur. Partes implere poterat optimi Senatoris dignissimus haeres Claudii, sed jam constabat ea dignitas pretio, numerosae familiae difficili tunc atque damnoso. Illa rerum notitia publicarum, ab ipso pendebat: Omnia domi tranquilla, honestatis & modestiae plena: matris liberorum amantissimae pia sedulitas: fratrum consensus in studia fratris, otium illi beatum faciebant.