A26815:1701
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Toto illo, ut & Mercurii & Jovis die, dolour tolerabilis extitit, quando nihil ventriculo inderetur. Unde & suavissime cum uxore, liberis, ac plurimis qui cum invisebant collegis confabulatus est. Consilia Synodi Praesidi suggessit, Academiae regimini vacavit. Imo perseveravit privatim Theologiae candidatos instituere ad diei Mercurii vesperam, quando & monitis & precibus […] sui Joannis demum victus, destitit. Ratus, Imperatorem stantem mori oportere. Sensim tamen defecere vires, & ad diei Jovis vesperam in soporem incidit, quod catarrhis obnoxius, repletum caput humoribus habe[…], iique ab halitibus è ventriculo turmatim assurgentibus adaugerentur, spiritusque ex inedia deficerent.
Toto illo, ut & Mercurii & Jovis die, dolor tolerabilis extitit, quando nihil ventriculo inderetur. Unde & suavissime cum uxore, liberis, ac plurimis qui cum invisebant collegis confabulatus est. Consilia Synodi Praesidi suggessit, Academiae regimini vacavit. Imo perseveravit privatim Theologiae candidatos instituere ad diei Mercurii vesperam, quando & monitis & precibus 〈…〉 sui Joannis demum victus, destitit. Ratus, Imperatorem stantem mori oportere. Sensim tamen defecere vires, & ad diei Jovis vesperam in soporem incidit, quod catarrhis obnoxius, repletum caput humoribus habe〈…〉, iique ab halitibus è ventriculo turmatim assurgentibus adaugerentur, spiritusque ex inedia deficerent.
Ab illo sopore excitari non potuit, nisi Veneris die circa vesperam, apposita […] • bitula, qua ad se rediit. Quando Johannes filius Matrem, & qui abessent fratres & sorores advocavit, veritus ne statim iterum in soporem la• r. Indicavit Patrivideri jam illi extrema imminere, quaesivit an aliquid esset de quo illos vellet commonitos. Monuit Walaeus Deum timerent, […] venerarentur, ita Deum illis benedicturum, caeteraque curaturum: • li omnium curam haberent, nemo tamen aliorum curae acquiesceret, sed quisque invigilaret sibi. Et ad Johannem filium conversus: Tu, inquit, Matris […] habe, quod & scio te facturum. Inde singulis valedixit, eosque […] […] ejulantibus omnibus, nihil commotus ipse. Plura non effatus tit ab illis faciem & dormivit, nec iterum potuit exitari, nisi quod recru[…] quandoque dolour, aliquem ejus sensum ostenderet, & ad preces invi[…] […] illi gratissimas fore subobscuro nutu visus sit indicare: quibus ab[…] […] post ad dici Sabbathi horam undecimam, expiravit.