A26815:1714
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Interea, Petre, civis optimi parts agis; & ades amico laboranti, fatigatum excipis, alloquio foves, & consilio solaris. digna fortunatiore seculo cura tam amice pro rege, pro patria, proque salute publica conspirantium, tot millibus in mutuam perniciem coeco furore conflictantibus. Petrum itaque nostrum, agens adhuc regiam procurationem Molaeus, in eam muneris illius publici partem, quae circa regni tabularia versatur, adscivit. Ea vero tabularia, quae visa quidem prius & inspecta Joanni Tilio, Senatus Parisiensis actuario, nec certe perperam, fuerant, Puteanus adeo curiose ac diligenter post Tilium vidit, collegit, descripsit, adnotavit, indicibus laboriose confectis digessit, explicavit, ut jam in aperto sint innumera, quae mersa tenebris ignorabantur, haud minimo rerum nostrarum atque etiam externarum detrimento. Testis operae sive industriae tanto processu navatae Molaeus, amico benemerenti non defuit apud primarios regni ministros, quibus jam erat ipse Puteanus per se notissimus, & facile obtinuit, ut in consilium Regis allectus honoraria pension sub Sillerio cancellario, dein etiam ampliore sub Seguiero frueretur. Hoc vitae suavissimae honestissimaeque instituto Puteanus sort sua contentus studia sic dividebat, ut otii partem veterum scriptorum commentariis evolvendis, partem chartis negotiorum publicorum dispiciendis; interea vero amicorum officiis ultro citroque colendis, horas in dies singulos impenderet. Hanc sibi disciplinam formaverat ad exemplum Thuani, quem imprimis observabat; & vicissim Thuanus cognati sui moribus & consuetudine oblectabatur. Ego quidem certe in utriusque amicitia sic eram, ut quanto magis me Puteanus diligebat, quantoque • gis ego Puteanum redamabam, tanto nos Thuanus ambos amabiliore vinculo constringeret. Sic annos egimus aliquammultos, nostrique Thuani casibus consiliisque sive laetis sive tristibus individui, saepenumero etiam bonis & liquidis coeli tempestatibus in Villabonio suo rusticanti adhaesimus, semper invicem adoptatissimi commits. Historias Thuanus horis ab Senatu subsecivis, & nonnunquam poemata; Puteanus observationes ad regni reique publicae negotia pertinentes condebat: ego, quae veterum scriptorum, sed praesertim Christianorum scitis illustrandis ac restituendis olim profutura videbuntur, componebam.
Interea, Petre, civis optimi partes agis; & ades amico laboranti, fatigatum excipis, alloquio foves, & consilio solaris. digna fortunatiore seculo cura tam amice pro rege, pro patria, proque salute publica conspirantium, tot millibus in mutuam perniciem coeco furore conflictantibus. Petrum itaque nostrum, agens adhuc regiam procurationem Molaeus, in eam muneris illius publici partem, quae circa regni tabularia versatur, adscivit. Ea vero tabularia, quae visa quidem prius & inspecta Joanni Tilio, Senatus Parisiensis actuario, nec certe perperam, fuerant, Puteanus adeo curiose ac diligenter post Tilium vidit, collegit, descripsit, adnotavit, indicibus laboriose confectis digessit, explicavit, ut jam in aperto sint innumera, quae mersa tenebris ignorabantur, haud minimo rerum nostrarum atque etiam externarum detrimento. Testis operae sive industriae tanto processu navatae Molaeus, amico benemerenti non defuit apud primarios regni ministros, quibus jam erat ipse Puteanus per se notissimus, & facile obtinuit, ut in consilium Regis allectus honoraria pensione sub Sillerio cancellario, dein etiam ampliore sub Seguiero frueretur. Hoc vitae suavissimae honestissimaeque instituto Puteanus sorte sua contentus studia sic dividebat, ut otii partem veterum scriptorum commentariis evolvendis, partem chartis negotiorum publicorum dispiciendis; interea vero amicorum officiis ultro citroque colendis, horas in dies singulos impenderet. Hanc sibi disciplinam formaverat ad exemplum Thuani, quem imprimis observabat; & vicissim Thuanus cognati sui moribus & consuetudine oblectabatur. Ego quidem certe in utriusque amicitia sic eram, ut quanto magis me Puteanus diligebat, quantoque gis ego Puteanum redamabam, tanto nos Thuanus ambos amabiliore vinculo constringeret. Sic annos egimus aliquammultos, nostrique Thuani casibus consiliisque sive laetis sive tristibus individui, saepenumero etiam bonis & liquidis coeli tempestatibus in Villabonio suo rusticanti adhaesimus, semper invicem adoptatissimi comites. Historias Thuanus horis ab Senatu subsecivis, & nonnunquam poemata; Puteanus observationes ad regni reique publicae negotia pertinentes condebat: ego, quae veterum scriptorum, sed praesertim Christianorum scitis illustrandis ac restituendis olim profutura videbuntur, componebam.