A26815:1710
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Summa curarum fuit optimis conjugibus educatio liberorum, quos habuere complures. Etenim Petrum huncce nostrum, jam ut diximus tertium, secuti sunt quinque; tres fratres & sorores duae. onus illis temporibus grave, in sanctissima praesertim familiae Senatoriae frugalitate, magis attenta damnis evitandis aut saltem levandis, quam lucro captando. Adhibuit Claudius liberorum institutioni Paulum Renealmum Blesensem, literaturae Graecae simul & Lativae bene peritum. quod editae ab ipso variarum stirpium considerationes firmant. atque hunc domesticum quidem doctorem. Nam & Christophorus & Augustinus, & noster Petrus, publicas praeterea exercitationes habuere Theodori Marcilii, & ipsius etiam Casauboni. Satis erat illis domi pater, si non eum penatibus suis quotidianae Senatorii muneris occupations abstraxissent. Hunc igitur in modum institutam octo liberorum curam Claudius, acerba morte, petroso illo renum cruciatu raptus, anno aetatis quadragesimo nono nondum exacto, uxoris diligentiae commisit. Parens octo liberorum vidua marito, desideratissimi memoriam & pignora illa matrimonii sanctissime concepti transactique, per annos prope quadraginta singulari semperfovit affectu: pulchro certamine amoris utrimque & reverentiae perpetua concordia, felici successu. nam & filii frugi: filiae honestissime collocatae; omnes originis suae decus integrum servavere. Filiorum maximus natu Christophorus ab exordio juventutis Ecclesiasticam in Regia dignitatem obtinuerat, & ad majores viam sternebant amici. Sed jam aulae ac seculi molestiarum pertaesus, ad religiosae vitae studia see recipere decreverat. neque ultra moratus, Cartusiae Burgofontanae sacra suscepit. unde aliquanto post, in Francisci Cardinalis Barberini favorem & gratiam adnuente Ordinis Cartusiorum praeposito generally, Romam migravit ad ejusdem disciplinae Cartusiam, ubi est in hunc usque diem, ob eximiam cum singulari pietate prudentiam, ad officia Prioris & Procuratoris generalis electus, ac per annos jam duos ultra viginti summa cum religiosorum omnium laud ac veneration continuatus. Secundus à Christophoro Claudii filius Augustinus, vitae genus Ordini etiam sacro devotum, sed disciplinae mitioris legibus adstrictum amplexus, ⟨p. 663⟩sedit inter Canonicos Ecclesiae Carnutensis, ubi & Ingreanae praefecturae dignitate gaudebat, literaturae politioris elegantia clarus.
Summa curarum fuit optimis conjugibus educatio liberorum, quos habuere complures. Etenim Petrum huncce nostrum, jam ut diximus tertium, secuti sunt quinque; tres fratres & sorores duae. onus illis temporibus grave, in sanctissima praesertim familiae Senatoriae frugalitate, magis attenta damnis evitandis aut saltem levandis, quam lucro captando. Adhibuit Claudius liberorum institutioni Paulum Renealmum Blesensem, literaturae Graecae simul & Latiuae bene peritum. quod editae ab ipso variarum stirpium considerationes firmant. atque hunc domesticum quidem doctorem. Nam & Christophorus & Augustinus, & noster Petrus, publicas praeterea exercitationes habuere Theodori Marcilii, & ipsius etiam Casauboni. Satis erat illis domi pater, si non eum penatibus suis quotidianae Senatorii muneris occupationes abstraxissent. Hunc igitur in modum institutam octo liberorum curam Claudius, acerba morte, petroso illo renum cruciatu raptus, anno aetatis quadragesimo nono nondum exacto, uxoris diligentiae commisit. Parens octo liberorum vidua marito, desideratissimi memoriam & pignora illa matrimonii sanctissime concepti transactique, per annos prope quadraginta singulari semperfovit affectu: pulchro certamine amoris utrimque & reverentiae perpetua concordia, felici successu. nam & filii frugi: filiae honestissime collocatae; omnes originis suae decus integrum servavere. Filiorum maximus natu Christophorus ab exordio juventutis Ecclesiasticam in Regia dignitatem obtinuerat, & ad majores viam sternebant amici. Sed jam aulae ac seculi molestiarum pertaesus, ad religiosae vitae studia se recipere decreverat. neque ultra moratus, Cartusiae Burgofontanae sacra suscepit. unde aliquanto post, in Francisci Cardinalis Barberini favorem & gratiam adnuente Ordinis Cartusiorum praeposito generali, Romam migravit ad ejusdem disciplinae Cartusiam, ubi est in hunc usque diem, ob eximiam cum singulari pietate prudentiam, ad officia Prioris & Procuratoris generalis electus, ac per annos jam duos ultra viginti summa cum religiosorum omnium laude ac veneratione continuatus. Secundus à Christophoro Claudii filius Augustinus, vitae genus Ordini etiam sacro devotum, sed disciplinae mitioris legibus adstrictum amplexus,