A26815:1723
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Quartus nunc agitur annus cum haec deplorare & lamentari videbam Lutetiae Puteanum, jam aegrescentem. Aderam amico: & praecipiebamus animo quae subinde acciderunt tristiora. Vir optimus, communis amici nostri sortem miseratus, quod, rebus adeo turbatis afflictisque, teneret in Senatu locum tot sententiarum conversionibus ac difficultatibus obnoxium, felices affirmabat, quibus latebras Deus honestas concesserat. grates Numini maximas habebat, quod eo se vitae genere continuisset. Atque hoc impresserat cordi suo tantopere, ut adjungi consilio Legatis ad pacem publicam ab Rege missis, quod poterat etiam ab modestissimis ambitiose expeti, oblatum sibi repetitis magnatum obtestationibus munus, defugerit, ipsisque etiam Legatis amice atque enixe sibi hoc ab ipso officium postulantibus restiterit pertinaciter, atque in Gothofredum suum transmiserit. Annuit tamen, & fideliter praestitit, ut super accidentibus negotiorum quaestionibus consultus, ex animi sui sententia responderet; instrumenta, testimonia, exempla subministraret. Mentis argutissimae senex, praesagiebat frustra illos ire, quum exirent domo. nec obscure per literas ante significaverat amicis. Etenim satis intelligebat, illa Regis adhuc aetatula, novis regni ministris, aeque ac decessoribus suis necessarias esse pacis differendae moras, aut evitandae, rationes. Inter haec Puteanus noster consenuit. fatigatum nimia scribendi, legendi, meditandi contention corpus, impar animi viribus, hospitem admonuit migrationis. Hanc sibi tota vita sua prospexerat. quare, nihil quicquam monitu confusus; placid cuncta disposuit. fratrem à teneris annis optime semper absque ulla offensa dilectum instituit rerum omnium suarum heredem, & amicis intime commendatum hortatus est, ne solitudine tristiore maceraretur, adhiberet sibi Ismaelem Bullialdum astronomiae simul & literaturae exquisitioris apprime gnarum, jam longa satis assuetudine perspectum, cujus familiaritate suaviter uteretur. Eodem testamento paucula, quae petitu ejus delineaveram, adscribi tumulo mandavit. Ab sesquianno priusquam abiret, literas ad me dabat frequents, mentis indices Deo Christoque domino devotissimae.
Quartus nunc agitur annus cum haec deplorare & lamentari videbam Lutetiae Puteanum, jam aegrescentem. Aderam amico: & praecipiebamus animo quae subinde acciderunt tristiora. Vir optimus, communis amici nostri sortem miseratus, quod, rebus adeo turbatis afflictisque, teneret in Senatu locum tot sententiarum conversionibus ac difficultatibus obnoxium, felices affirmabat, quibus latebras Deus honestas concesserat. grates Numini maximas habebat, quod eo se vitae genere continuisset. Atque hoc impresserat cordi suo tantopere, ut adjungi consilio Legatis ad pacem publicam ab Rege missis, quod poterat etiam ab modestissimis ambitiose expeti, oblatum sibi repetitis magnatum obtestationibus munus, defugerit, ipsisque etiam Legatis amice atque enixe sibi hoc ab ipso officium postulantibus restiterit pertinaciter, atque in Gothofredum suum transmiserit. Annuit tamen, & fideliter praestitit, ut super accidentibus negotiorum quaestionibus consultus, ex animi sui sententia responderet; instrumenta, testimonia, exempla subministraret. Mentis argutissimae senex, praesagiebat frustra illos ire, quum exirent domo. nec obscure per literas ante significaverat amicis. Etenim satis intelligebat, illa Regis adhuc aetatula, novis regni ministris, aeque ac decessoribus suis necessarias esse pacis differendae moras, aut evitandae, rationes. Inter haec Puteanus noster consenuit. fatigatum nimia scribendi, legendi, meditandi contentione corpus, impar animi viribus, hospitem admonuit migrationis. Hanc sibi tota vita sua prospexerat. quare, nihil quicquam monitu confusus; placide cuncta disposuit. fratrem à teneris annis optime semper absque ulla offensa dilectum instituit rerum omnium suarum heredem, & amicis intime commendatum hortatus est, ne solitudine tristiore maceraretur, adhiberet sibi Ismaelem Bullialdum astronomiae simul & literaturae exquisitioris apprime gnarum, jam longa satis assuetudine perspectum, cujus familiaritate suaviter uteretur. Eodem testamento paucula, quae petitu ejus delineaveram, adscribi tumulo mandavit. Ab sesquianno priusquam abiret, literas ad me dabat frequentes, mentis indices Deo Christoque domino devotissimae.