A26815:1721
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Praeterea servavit Nicolai Fabri Perescii Senatoris Aquensis▪ Epistolarum ad se atque ad Jacobum fratrem, volumina duo grandia, quibus ••ntinentur ad Naturalis historiae, totiusque literaturae notitiam observations •••gantissimae. Eademque opera Puteanus ipsum Perescium, atque de Jussio • regiarum quatuor viris Antonium Lomenium Villoclarium, arctissimo secum invicem amicitiae nexu conjunctos, fecit ut enixe conspirarent, qua pollebant gratia, requirendis undique ar•anae memo • ae chartis, curiosa rerum nostrarum externarumque studia valde juvantibus. Habentur illie Principum & Legatorum, vicissimque ad Principes & Legatos literae, In • ctiones, ⟨p. 664⟩Mandata, & hujuscemodi alia innumera: quibus odorandis vestigandisque mira fuit Lomenii Peresciique sagacitas, magna felicitas sive auctoritas obtinendis; maxima vero Puteani sedulitas & industria singulis ordine ac tempore distinguendis & componendis. Exinde autem vidimus instauratam bibliothecam voluminum amplius quadringentorum, quae Lomenius noster sumptu liberali, multo labour transcripta, magnificoque opere compacta, suis aedibus officiosissime habuit ad varios amicorum usus. Eo decedente, ex aerario regio librarum millibus quadraginta persolutis, regiam plane supellectilem Luparanis armariis custodiri placuit, donec accederet bibliothecae omnium toto orb• bibliothecarum copiosissimae, unde est tandem in Regiarum Chartarum thesaurum comportata. Hoc etiam vero Puteanum permultis beatiorem fuisse existimo, quod sero se permisit typographis, quorum opera prae•estinata poenitentiam nonnullis induxit, & conservavit ridenda senibus cunabula. Jam in limine senectutis erat, cum editioni Libertatum▪ Ecclesiae Gallicanae manus primas admovit. Opus antea tentatum pluribus, nulli felicius c•sserat, quam Petro Pithoeo. Is tantum capita quaedam tribus & octoginta constituerat articulis, summo judicio formatis. Ad ea igitur capita Puteanus collimavit, conjecitque probationes, ex amplissimis undique tribunalibus & variis Ecclesiarum chartulariis, atque ipso Chartarum regni Thesauro collectas, unde, communi gentium sensu, continuatoque usu, decreta maaverant, quae Pithoeanas positiones constabilirent. Hoc una quidem & altera edition praestitit.