A26815:1724
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Interque officia rescribendi, sic adficiebar amici pietate, ut agi mecum inclementius arbitrarer, si provectior aetate non anteirem, aut non saltem consequerer abeuntem, ne superstes animae quae me totum animabat, iners ego hic prae taedio moestitiaque ignavus jacerem. & continuo tanquam ad me reversus, memetipsum redarguebam erroris, qui divina respexissem sicut humana: cum illa sint ab istis omnino diversa. etenim facile concipi divinis humana. contra, non item. sed caritate Christiana, cujus aeterna est utilitas, receptum coelo Puteanum sic apud Deum in Christo vivere, ut Christianus ego, tantisper adhuc agens in terris, vivam nihilo secius cum Puteano apud Deum in Christo. Hac vero nos invicem sapientia solabamur, & Cypriani ad Cornelium suum scribentis admonitu, paciscebar ab amico, semisecularis ⟨p. 666⟩a•iciti• jure, caritate mutua, reciprocas ad Domini nostri misericordiam preces. Hoc agebat epistolae meae ad Puteanum supremae stilus; & quo momento cursori perferendae literae tradebantur, vir immortally gloria dignissimus animam Domino Servatori mandabat, sacris Catholicis procuratam per sacerdotem optimum, Curatorem Ecclesiae Sancti Cosmae nomini sacratae. Ea scilicet Urbis region habitabat in aedibus Regiae Bibliothecae servandae comparatis, quas ego vicennio plus habitaveram, cum Senatorii muneris hoc Mediomatricum Parlamento studiosius obeundi consilium cepi, simul & Bibliothecae regiae Curam tradidi viris amicissimis possidendam sicut à me fuerat decedent Casaubono possessa. Huic vero maximum ornamentum contulere invecta sua ipsorum bibliotheca sumptu elegantissimo splendida, aemula Thuaneae. Etenim capit voluminum typis editorum millia novem, omnes auctorum cujusque linguae, cujuscumque disciplinae, non aevi illius duntaxat veteris, sed etiam descendentium in haec usque tempora seculorum selectissimas editions. Praeterea vetustissimos codices manuscriptos CCC. Memorialium septingenta & sexaginta quinque volumina, scripta manu plerumque ipsius Puteani. Juvat haec etiam minuta persequi. Quanto videlicet honestius, quam condere annalibus caedes & bella, urbes eversas, oppida capta, provincias desolatas. Et quam putidum Christiano tantorum scelerum duces honoribus adfici, per eosque gesta posteris tradi, ut nobiles & generosi & magnanimi praedicentur qui tantis mactant innocentissimos malis. Abeant illi cum suis illuc, quo nemo pius ire non exhorrebit.
Interque officia rescribendi, sic adficiebar amici pietate, ut agi mecum inclementius arbitrarer, si provectior aetate non anteirem, aut non saltem consequerer abeuntem, ne superstes animae quae me totum animabat, iners ego hic prae taedio moestitiaque ignavus jacerem. & continuo tanquam ad me reversus, memetipsum redarguebam erroris, qui divina respexissem sicut humana: cum illa sint ab istis omnino diversa. etenim facile concipi divinis humana. contra, non item. sed caritate Christiana, cujus aeterna est utilitas, receptum coelo Puteanum sic apud Deum in Christo vivere, ut Christianus ego, tantisper adhuc agens in terris, vivam nihilo secius cum Puteano apud Deum in Christo. Hac vero nos invicem sapientia solabamur, & Cypriani ad Cornelium suum scribentis admonitu, paciscebar ab amico, semisecularis