Quemnam igitur Puteano nostro parem unquam extitisse censetis, quem tot tantisque animi dotibus ornatum? Nisi forte Pomponium Atticum confer lubet. Hic enim perinde nobili loco natus, cum nullos non magistratus Romae assequi posset, tamen ab honoribus constanter abstinuit, & otium suum in literis, & in historiae Romanae, nobiliumque familiarum cognitione traduxit. Par etiam in utroque beneficentia, nisi quod Atticus plures pecunia sublevavit, Puteanus vero tantum gratia. Est autem tanto majus gratia quemquam adjuvare, quanto plus plerumque gratia efficitur quam pecunia. Et pecunia quidem adjuvare inferior superiorem potest: gratia nisi superior non potest. Ceterum neuter beneficia sua venditare solitus: malebantque praestare operam amicis, quam polliceri. Verumtamen hoc mihi superior Attico Puteanus videtur, quod nec conjugalibus vinculis, nec tanta rei familiaris cura districtus fuit, nec pristinam vitae tranquillitatem violento, ut ille, exitu maculavit: sed cum in summa innocentia vixisset, tandem perceptis omnibus religionis nostrae sacramentis, spem aeternae tranquillitatis jam animo praecipiens, placidissima morte decessit. Vir profecto immortali memoria, & hoc, quem ei nunc habemus, honore dignissimus: optimus civis, patriaeque amantissimus, qui semper utilissima Reipublicae & sensit & dixit: Amicus fidelissimus: fautor & propugnator acerrimus literarum: summis juxta ac mediis carus: sui semper similis & constans, nec tenuitate rei familiaris infractus, nec affluentibus postmodum opibus elatus, eodem semper tenore aequabilem cursum à carceribus usque ad metam peregit. Habetis imaginem vitae Petri Puteani (Auditores) camque non fucatis adumbratam coloribus, sed veritatis ipsius penicillo delincatam. In quam quoties oculos conjeceritis, non mediocre levamentum doloris vestri percipietis: & quam deinde, si placet, ad posteros transmittentes, immortalem, quantum in vobis erit, memoriam nominis Puteani conservabitis. Superest vobis etiam altera ejus imago, atque utinam diu supersit: fratrem intelligo, veram effigiem oris illius, modestiae, probitatis. Quo quidem superstite tantam hanc jacturam moderatius ferre debetis. Tibi vero Jacobe Puteane, jam enim ad te nostra see convertit oratio, cujusmodi consolationis fomentum ad molliendum solitudinis tuae dolorem adhibebimus?
Quemnam igitur Puteano nostro parem unquam extitisse censetis, quem tot tantisque animi dotibus ornatum? Nisi forte Pomponium Atticum conferre lubet. Hic enim perinde nobili loco natus, cum nullos non magistratus Romae assequi posset, tamen ab honoribus constanter abstinuit, & otium suum in literis, & in historiae Romanae, nobiliumque familiarum cognitione traduxit. Par etiam in utroque beneficentia, nisi quod Atticus plures pecunia sublevavit, Puteanus vero tantum gratia. Est autem tanto majus gratia quemquam adjuvare, quanto plus plerumque gratia efficitur quam pecunia. Et pecunia quidem adjuvare inferior superiorem potest: gratia nisi superior non potest. Ceterum neuter beneficia sua venditare solitus: malebantque praestare operam amicis, quam polliceri. Verumtamen hoc mihi superior Attico Puteanus videtur, quod nec conjugalibus vinculis, nec tanta rei familiaris cura districtus fuit, nec pristinam vitae tranquillitatem violento, ut ille, exitu maculavit: sed cum in summa innocentia vixisset, tandem perceptis omnibus religionis nostrae sacramentis, spem aeternae tranquillitatis jam animo praecipiens, placidissima morte decessit. Vir profecto immortali memoria, & hoc, quem ei nunc habemus, honore dignissimus: optimus civis, patriaeque amantissimus, qui semper utilissima Reipublicae & sensit & dixit: Amicus fidelissimus: fautor & propugnator acerrimus literarum: summis juxta ac mediis carus: sui semper similis & constans, nec tenuitate rei familiaris infractus, nec affluentibus postmodum opibus elatus, eodem semper tenore aequabilem cursum à carceribus usque ad metam peregit. Habetis imaginem vitae Petri Puteani (Auditores) camque non fucatis adumbratam coloribus, sed veritatis ipsius penicillo delincatam. In quam quoties oculos conjeceritis, non mediocre levamentum doloris vestri percipietis: & quam deinde, si placet, ad posteros transmittentes, immortalem, quantum in vobis erit, memoriam nominis Puteani conservabitis. Superest vobis etiam altera ejus imago, atque utinam diu supersit: fratrem intelligo, veram effigiem oris illius, modestiae, probitatis. Quo quidem superstite tantam hanc jacturam moderatius ferre debetis. Tibi vero Jacobe Puteane, jam enim ad te nostra se convertit oratio, cujusmodi consolationis fomentum ad molliendum solitudinis tuae dolorem adhibebimus?