A26815:1790
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Biography Petrus Puteanus › HENRICI VALESII ORATIO In Obitum PETRI PUTEANI VIRI CLARISSIMI.
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Quod igitur otium (Auditores ornatissimi) hoc Petri Puteani otio amoenius unquam fuit, quae tranquillitas beatior, quis secessus felicior? Mihi certe ne ipsae quidem si usquam sunt, fortunatorum insulae fortunatiores videntur. Conferat nunc qui volet aliorum, atque inprimis Senatorum inquietissimas occupationes cum hoc otio Petri Puteani, & quantum intersit inter utrumque vivendi genus, intelligat. Illi totos paene dies in curia sedent audiendis litigantium clamoribus occupati: Hic doctorum hominum sermonibus quotidie fruebatur. Illi contractuum, testamentorum, & hujusmodi instrumentorum exemplaria, & taediosissima causidicorum scripta assidue in manibus habent: Hic vetera historiae nostrae monumenta cum summa voluptate lectitabat. Illi litigantium jurgia disceptant: Hic de libris & operibus eruditorum virorum sincere atque integerrime judicabat. Illi ex aliorum controversiis privatum sibi quaestum comparant: Hic ex ••udiis suis nihil praeter decus & gloriam patriae captabat. Illorum domus precuratorum, & litigantium turba: hujus ⟨p. 675⟩lectissimorum hominum frequentia redundabat. Quod si fortasse penes illos gratlam, auctoritatem, potentiam residere quis dixerit, ne haec quidem omnia Petro Puteano defuerunt. Vixit enim tanta auctoritate privatus, quanta vix unquam ullis in summo magistratu constitutis fuit. Itaque qui honores initio refugerat, ab honore ultro ambiri videbatur. Cujus commendatio apud Judices, & tam Senatus quam ecclesiae Proceres plus valuit, quam suffragatio Petri Puteani? Quis ex ipsis aulae Proceribus ejus notitiam non appetivit? amicitiam summo honori non duxit? Verum ille tanta gratia atque auctoritate nunquam ad ullius noxam atque injuriam, sed ad aliorum commodum atque utilitatem semper est usus. Possem plurima hic exempla prolixae illius erga amicos beneficentiae vobis commemorare, nisi hoc facto plurimorum qui hic adsunt onerare verecundiam viderer. Praestat igitur ut privata unicuique beneficia narranda relinquamus, maxime cum in referenda gratia nihil sit grato animo eloquentius. Illud autem insigne beneficium, quo me privatim ei obstrictum esse in ipso orationis exordio sum professus, à me si lubet, accipite. Meministis adhuc temporis illius acerbissimi, cum Publicani genus hominum rapacissimum, & alienis opibus inhiare solitum, novum atque inauditum quoddam exactionis genus excogitarunt, quod collationem divitum appellabant.