A26815:1782
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Biography Petrus Puteanus › HENRICI VALESII ORATIO In Obitum PETRI PUTEANI VIRI CLARISSIMI.
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Praeclare à veteribus institutum accepimus (Auditores ornatissimi) ut quae quisque in vita maxim adamasset, iisdem etiam post mortem ornamentis funeris donaretur. Quod etiam à principibus Poetarum in Patrocli & Pallantis exequiis observatum videmus, quos exuviis militaribus, armisque instructos, à suis in rogum inferri finxerunt. Itaque cum Petrus Puteanus quandiu in vivis fuit, singulari semper amore literas prosecutus sit, nec solum hereditario quodam, sed proprio ac peculiarly affectu studiosos omnes fuerit amplexus, non dolore nec lacrimis, quae cassa sunt & inania, sed literarum quas coluit, immortalibus monumentis ac titulis post obitum decorandus videtur. Ac caeteris quidem, quibus major eloquentiae copia, aut facultas carminum suppetit, curae erit lauds ejus Viri partim vincta, partim soluta numeris oratione praedicare. Neque enim fas est nomen tanti Viri, & de literis ac de patria optime meriti, absque ullo Musarum praeconio inhonoratum transmitter. Me vero non ambitio laudis, nec fiducia facundiae, à qua me adhuc remotissimum esse & profiteor & sentio, sed sola beneficiorum illius recordatio ad dicendum impellit. Juvat optimo Viro, & de me privatim been merito has laudis inferias mitre, & hanc seram licet ac tristem, piam tamen nobisque honestam imprimis, nec ipsi, ut arbitror, ingratam mortuo gratiam referre. Itaque hoc à vobis postulo (Auditores ornatissimi) ut hoc grati animi nostri obsequium aequi bonique consulere, & quantum nobis deest aut ingenii, aut eloquentiae, tantum favour vestro, ac benevolentia suppler velitis.
PRaeclare à veteribus institutum accepimus (Auditores ornatissimi) ut quae quisque in vita maxime adamasset, iisdem etiam post mortem ornamentis funeris donaretur. Quod etiam à principibus Poetarum in Patrocli & Pallantis exequiis observatum videmus, quos exuviis militaribus, armisque instructos, à suis in rogum inferri finxerunt. Itaque cum Petrus Puteanus quandiu in vivis fuit, singulari semper amore literas prosecutus sit, nec solum hereditario quodam, sed proprio ac peculiari affectu studiosos omnes fuerit amplexus, non dolore nec lacrimis, quae cassa sunt & inania, sed literarum quas coluit, immortalibus monumentis ac titulis post obitum decorandus videtur. Ac caeteris quidem, quibus major eloquentiae copia, aut facultas carminum suppetit, curae erit laudes ejus Viri partim vincta, partim soluta numeris oratione praedicare. Neque enim fas est nomen tanti Viri, & de literis ac de patria optime meriti, absque ullo Musarum praeconio inhonoratum transmittere. Me vero non ambitio laudis, nec fiducia facundiae, à qua me adhuc remotissimum esse & profiteor & sentio, sed sola beneficiorum illius recordatio ad dicendum impellit. Juvat optimo Viro, & de me privatim bene merito has laudis inferias mittere, & hanc seram licet ac tristem, piam tamen nobisque honestam imprimis, nec ipsi, ut arbitror, ingratam mortuo gratiam referre. Itaque hoc à vobis postulo (Auditores ornatissimi) ut hoc grati animi nostri obsequium aequi bonique consulere, & quantum nobis deest aut ingenii, aut eloquentiae, tantum favore vestro, ac benevolentia supplere velitis.