A26815:1795
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
CUm primum doctissimorum hominum exequias oratione funebri decorare institui, Auditors ornatissimi, incredibile dictu est quo quantoque animi ardore ad hoc munus obeundum accesserim. Sic enim apud me reputabam, cum hoc munus plenum esse officiosissimae pietatis, quam nullus in me jure merito posset reprehendere: tum id ipsum mihi quandoque laudi fore, qui viros doctrina ac virtute praestantes ejusmodi honore affecissem, meoque exemplo cunctos nostri temporis eruditos ad hoc genus dicendi excitassem, ut summorum virorum lauds justis potius orationibus & ad veterum formam elaboratis, quam nudis & aridis elogiis deinceps praedicarent. Verum nunc pristinus ille impetus paulatim in me progressu temporis intepescit, sive hoc tot illustrium funerum crebritas facit, sive operis ipsius difficultas. Neque enim ignoro quam hoc dicendi genus arduum sit atque impeditum, praecipue cum idem argumentum in quo jam antea versatus fis, iterum ac saepius tractandum offertur, de privati hominis moribus atque doctrina: qui prosecto locus parum illustris ad exaggerandum, parum copiosus ad ornandum, nec satis amplus ad exspatiandum videtur. Simul etiam intelligo quantis molestiis ac discriminibus totum hoc laudandi munus sit obnoxium. Nam qui de orationibus nostris judicant, si quidem amici sunt ejus qui laudatur, eorum desiderio ac cupiditati quantacumque laudum magnitudine nunquam satisfacturus sis. Sin ignoti, nullaque cum eo necessitudine ac familiaritate conjuncti, iis vel mediocris laudatio sins veritatis excessisse videbitur. Sic enim fere fit, ut aliorum laudes suo quisque captu ac modulo metiatur, n • plus de altero facile homines sibi persuadeant, quam quantum se ipsi praestare posse arbitrantur. Nam de malevolis atque invidis nihil dico, quorum nunquam ⟨p. 679⟩rationem adeo habendam esse duxi, ut eorum causa aut intermittendum officium nostrum aut omnino deserendum putarem. Ad haec cum omnis fere laudatio ex aliorum comparatione ducatur, aliter fieri, meo quidem judicio, vix potest, quin is qui aliquem laudando ceteris omnibus praesert, in cujuspiam odium atque ostensionem incurrat. Haec sunt quae dum animo meo obversarentur, non modo impetum nostrum retardare & ardorem imminuere, sed me penitus à dicendo deterrere merito videbantur. Verumtamen his omnibus posthabitis, pristini officij mei rationem duas potissimum ob causas etiamnum mihi retinendam esse existimavi.
CUm primum doctissimorum hominum exequias oratione funebri decorare institui, Auditores ornatissimi, incredibile dictu est quo quantoque animi ardore ad hoc munus obeundum accesserim. Sic enim apud me reputabam, cum hoc munus plenum esse officiosissimae pietatis, quam nullus in me jure merito posset reprehendere: tum id ipsum mihi quandoque laudi fore, qui viros doctrina ac virtute praestantes ejusmodi honore affecissem, meoque exemplo cunctos nostri temporis eruditos ad hoc genus dicendi excitassem, ut summorum virorum laudes justis potius orationibus & ad veterum formam elaboratis, quam nudis & aridis elogiis deinceps praedicarent. Verum nunc pristinus ille impetus paulatim in me progressu temporis intepescit, sive hoc tot illustrium funerum crebritas facit, sive operis ipsius difficultas. Neque enim ignoro quam hoc dicendi genus arduum sit atque impeditum, praecipue cum idem argumentum in quo jam antea versatus fis, iterum ac saepius tractandum offertur, de privati hominis moribus atque doctrina: qui prosecto locus parum illustris ad exaggerandum, parum copiosus ad ornandum, nec satis amplus ad exspatiandum videtur. Simul etiam intelligo quantis molestiis ac discriminibus totum hoc laudandi munus sit obnoxium. Nam qui de orationibus nostris judicant, si quidem amici sunt ejus qui laudatur, eorum desiderio ac cupiditati quantacumque laudum magnitudine nunquam satisfacturus sis. Sin ignoti, nullaque cum eo necessitudine ac familiaritate conjuncti, iis vel mediocris laudatio sines veritatis excessisse videbitur. Sic enim fere fit, ut aliorum laudes suo quisque captu ac modulo metiatur, n plus de altero facile homines sibi persuadeant, quam quantum se ipsi praestare posse arbitrantur. Nam de malevolis atque invidis nihil dico, quorum nunquam