A26815:1783
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Biography Petrus Puteanus › HENRICI VALESII ORATIO In Obitum PETRI PUTEANI VIRI CLARISSIMI.
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Ac principio quidem cogitanti mihi, & universas simul Petri Puteani virtutes animo perlustranti, & quandam velut imaginem vitae ipsius ob oculos proponere instituenti, non mediocris occurrit difficultas ac perturbatio, undenam potissimum orationis nostrae ducamus exordium. Hinc see prudentia ingerit atque sapientia, quibus ille Vir tantum praestitit, ut omnium consensu • is quibusque muneribus, Regisque ipsius consiliis dignissimus haberetur. ⟨p. 671⟩Illinc morum integritas, ac vitae innocentia non dicam sine noxa, sed sine ullius querela transactae. hinc singularis temperantia nos ad se vocat: illinc animi magnitudo atque constantia, qua veritatem atque intimos animi sui sensus de Rep. coram Magnatibus semper libere est prolocutus. Nec se praeteriri patitur beneficentia, quae in illo Viro tam prolixa in•rat, ut in hac tanta honestissimorum hominum multitudine vix ullus possit reperiri, qui non aliquo beneficio ei se devinctum esse fateatur. Tot igitur tantaeque virtutes, seorsim singulae & cum cura dicendae, onerant potius dicentem quam juvant Atque ut in opiparo convivio exquisitis dapibus referto singula prope fercula singulorum instar sunt conviviorum, sic in hoc argumento singulae Petri Puteani virtutes justarum nobis orationum materiam subministrant. Sed nescio quomodo me quidem minime invitum ad se allicit beata tranquillitas, quam cum ille tantopere adamaverit, ac perpetuo quodam nexu sibi mancipaverit, propriam ac familiarem ipsius virtutem merito possumus appellare. Itaque cum ipse hanc totius vitae suae quasi fundamentum esse voluerit, non aliud nos sermonis nostri fundamentum ponere debemus, sed hanc tanquam tabulam substernentes, reliquarum deinde virtutum colores ad exprimendam vitae illius imaginem illinere.
Ac principio quidem cogitanti mihi, & universas simul Petri Puteani virtutes animo perlustranti, & quandam velut imaginem vitae ipsius ob oculos proponere instituenti, non mediocris occurrit difficultas ac perturbatio, undenam potissimum orationis nostrae ducamus exordium. Hinc se prudentia ingerit atque sapientia, quibus ille Vir tantum praestitit, ut omnium consensu • is quibusque muneribus, Regisque ipsius consiliis dignissimus haberetur. ⟨p. 671⟩Illinc morum integritas, ac vitae innocentia non dicam sine noxa, sed sine ullius querela transactae. hinc singularis temperantia nos ad se vocat: illinc animi magnitudo atque constantia, qua veritatem atque intimos animi sui sensus de Rep. coram Magnatibus semper libere est prolocutus. Nec se praeteriri patitur beneficentia, quae in illo Viro tam prolixa inrat, ut in hac tanta honestissimorum hominum multitudine vix ullus possit reperiri, qui non aliquo beneficio ei se devinctum esse fateatur. Tot igitur tantaeque virtutes, seorsim singulae & cum cura dicendae, onerant potius dicentem quam juvant Atque ut in opiparo convivio exquisitis dapibus referto singula prope fercula singulorum instar sunt conviviorum, sic in hoc argumento singulae Petri Puteani virtutes justarum nobis orationum materiam subministrant. Sed nescio quomodo me quidem minime invitum ad se allicit beata tranquillitas, quam cum ille tantopere adamaverit, ac perpetuo quodam nexu sibi mancipaverit, propriam ac familiarem ipsius virtutem merito possumus appellare. Itaque cum ipse hanc totius vitae suae quasi fundamentum esse voluerit, non aliud nos sermonis nostri fundamentum ponere debemus, sed hanc tanquam tabulam substernentes, reliquarum deinde virtutum colores ad exprimendam vitae illius imaginem illinere.