A26815:1796
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Primum quod hoc meum institutum vestro suffragio ac judicio comprobari intelligo: Cujus apud me tantum valet auctoritas, ut quidquid vestro calculo probatum fuerit, id bonorum omnium consensu facile confirmatum iri confidam. Deinde ejusmodi sunt Dionysii Petavii erga me privatim beneficia, ut, si nullum antea laudatione funebricommendare instituissem hunc certe eo genere officii prosequi omnino debuerim. Nam cum sub ejus disciplina prima quondam eloquentiae rudimenta perceperim, rationi consentaneum est, ut ea facultate quae illius praeceptis institutisque primum in me informata est, funus ejus decorare, & memoriam nominis, quantum in me situm est, illustrate ac propagare contendam. Quamobrem peto à vobis, Auditores ornatissimi, ut eadem humanitate ac benevolentia, qua me de aliorum laudibus antea dicentem prosecuti estis, nunc de Dionysio Petavio perorantem audire ac prosequi velitis.
Et Homerus quidem cum omnium animos ad audiendum allicere vellet, in ipso carminis vestibulo pollicetur dicturum se de homine multiformi morum varietate praedito, qui multas urbes regionesque peragrasset, qui plurimorum hominum mores atque instituta penitus cognovisset. Quippe ille vatum prudentissimus optime norat, cunctos mortales plurimarum rerum notitia imprimis delectari: eamque ob causam aut ipsos peregrinari maxim veil, aut certe eorum qui peregrinati sunt casus varios atque eventus libenter audire. Ego vero non minori cum favore ac studio, ut opinor, omnium vestrum, hodie dicturus sum de viro, non quidem multiformi morum varietate, id enim Ulyssi relinquimus, sed multiplici doctrina praedito, qui non terras & maria, sed disciplinas omnes felicissimo cursu pervagatus, non mores tantum & ingenia plurimorum hominum introspexit, sed omnium humanarum divinarumque rerum cumulatissimam sibi notitiam comparavit. Quae enim inter homines est ars ac disciplina liberalis, quam Petavius noster, non dico non •ttigerit ac delibaverit, sed non penitus animo imbiberit atque hauserit? Aut quis tantum in uno genere doctrinae, quantum ille in omnibus simul excelluit? Neque enim Grammaticam & Criticam probe calluit, artem vero dicendi ignoravit. Nec rursus in hac quidem art exercitatissimus, in poetica vero haud parem gloriam adeptus est. Non ille Latine quidem doctissimus, Graece autem & Hebraice nescivit. Nec rerum quidem Graecarum & Romanarum historiam omnem evolverat: Ecclesiasticam vero antiquitatem & Christianae religionis historiam neglexerat. Non denique haec quidem universa quae dixi, diuturno studio ac meditation perceperat: Mathematicas autem disciplinas cum plerisque doctis hominibus ignorabat: Sed omnes omnino liberales arts capacissimo mentis sinu complexus, ita singulas […], […] […]