A26815:1786
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Biography Petrus Puteanus › HENRICI VALESII ORATIO In Obitum PETRI PUTEANI VIRI CLARISSIMI.
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Sed erit fortasse quispiam qui non magnopere mirandum esse dicet honores à Puteano spretos fuisse, ad quos in numerosa praesertim & frugi familia adspirare vix posset. Quid tu mihi labem atque infamiam temporum nostrorum commemoras, quam ego de industria tacitus dissimulare volueram? An si jus & ratio in legendis magistratibus valeret, non existimas P. Puteanum, & alios ejus similes ultro ad tribunalia invitandos fuisse? Ego vero ob id ipsum maxime honores à Puteano spretos dico, quod venales esse eos videbat. Vile enim profecto sit necesse est, quicquid pecunia comparatur. Neque enim merx ulla quae venum exponitur, pecunia ipsa multo pretiosior potest esse. Quod si pecuniam, qua res omnes ipsique adeo honores parantur, non solum fastidio, sed etiam contemptu dignam sapientes viri semper judicaverunt, certe nec magistratus ipsi qui tanquam in auction pretio addicuntur, eo quidem nomine magni saciendi sunt. Verum concedamus, si placet, arctiorem censum fuisse Putcano, quam ut ad Senatoriam dignitatem comparandam sufficere valeret. Quae interim non minima laus est patris ipsius Claudii Puteani, qui in summo magistratu summa cum integritate versatus, plus gloriae liberis suis quam pecuniae reliquit. At si minus sua pecunia, gratia certe, atque amicorum subsidio potuit facile Petrus Putcanus ad honores pervenire. Potuit suffragantibus viris potentissimis, quibus aut notus erat aut affinis, honours saltem ecclesiasticos adipisci. Quos tamen ille nunquam concupivit, sed aliis potius quam sibi mandari voluit, ut sui semper juris tranquilliore otio frueretur. Atque ut scias non ex aeris inopia, sed certo ac fixo proposito, & constanti animi induction honours à Puteano contemptos fuisse, unico eoque illustrissimo argumento rem evincam. Meministis, ut opinor, cum ei ante hos decem circiter annos ob egregia ipsius in remp. merita, Comitiva sacri consistorii à Rege delata fuisset, quanta cum animi magnitudine oblatum sibi in illo Regis consistorio consessum, solo Comitivae •itulo contentus repudiavit: idque non fastu aut arrogantia, à qua vir ille maxime semper alienus fuit, sed amore otii ac tranquillitatis, à cujus complexu & contubernio ut discederet, nulla unquam conditione poterat adduci.
Sed erit fortasse quispiam qui non magnopere mirandum esse dicet honores à Puteano spretos fuisse, ad quos in numerosa praesertim & frugi familia adspirare vix posset. Quid tu mihi labem atque infamiam temporum nostrorum commemoras, quam ego de industria tacitus dissimulare volueram? An si jus & ratio in legendis magistratibus valeret, non existimas P. Puteanum, & alios ejus similes ultro ad tribunalia invitandos fuisse? Ego vero ob id ipsum maxime honores à Puteano spretos dico, quod venales esse eos videbat. Vile enim profecto sit necesse est, quicquid pecunia comparatur. Neque enim merx ulla quae venum exponitur, pecunia ipsa multo pretiosior potest esse. Quod si pecuniam, qua res omnes ipsique adeo honores parantur, non solum fastidio, sed etiam contemptu dignam sapientes viri semper judicaverunt, certe nec magistratus ipsi qui tanquam in auctione pretio addicuntur, eo quidem nomine magni saciendi sunt. Verum concedamus, si placet, arctiorem censum fuisse Putcano, quam ut ad Senatoriam dignitatem comparandam sufficere valeret. Quae interim non minima laus est patris ipsius Claudii Puteani, qui in summo magistratu summa cum integritate versatus, plus gloriae liberis suis quam pecuniae reliquit. At si minus sua pecunia, gratia certe, atque amicorum subsidio potuit facile Petrus Putcanus ad honores pervenire. Potuit suffragantibus viris potentissimis, quibus aut notus erat aut affinis, honores saltem ecclesiasticos adipisci. Quos tamen ille nunquam concupivit, sed aliis potius quam sibi mandari voluit, ut sui semper juris tranquilliore otio frueretur. Atque ut scias non ex aeris inopia, sed certo ac fixo proposito, & constanti animi inductione honores à Puteano contemptos fuisse, unico eoque illustrissimo argumento rem evincam. Meministis, ut opinor, cum ei ante hos decem circiter annos ob egregia ipsius in remp. merita, Comitiva sacri consistorii à Rege delata fuisset, quanta cum animi magnitudine oblatum sibi in illo Regis consistorio consessum, solo Comitivae itulo contentus repudiavit: idque non fastu aut arrogantia, à qua vir ille maxime semper alienus fuit, sed amore otii ac tranquillitatis, à cujus complexu & contubernio ut discederet, nulla unquam conditione poterat adduci.