A26815:1799
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Quaeret hic à me fortasse quispiam, qua tandem via ac ratione potuerit Petavius ad tantae eruditionis culmen pervenire. Enimvero homines incredibili quodam acumine ingenii & excellenti natura praeditos, cujusmodi Petavium fuisse constat, supra alios eminere, & ad summa quaeque eniti, nemini mirum videri debet. Accessit ad tantam vim ingenii, vehemens studium, & assidua contentio laboris. His enim duabus, ut ita dicam, alis subvectae magnorum hominum merits caeteros mortales long praetervolant, & aureum Jovis currum, ut ait divinus Plato, indefesso volatu comitantur. His igitur praesidiis succinctus Petavius, ea praestitit in omni genere literarum, quae omnis nobiscum posteritas admiratura est. Sed est aliud praeterea quidpiam, quo maxime adjutus & difficultates omnes oppositas facile superavit, & palmam verae solidaeque doctrinae celeriter est consecutus. Quidnam vero illud est? Ordo scilicet, & certa ratio instituendorum studiorum, quam Graeci [Greek or Hebrew] appellant. Quod cum leve quiddam & exiguum prima fronte appareat, est tamen ejusmodi, ut omnis fructus eventusque studiorum ex eo propemodum uno pendere videatur. Ut enim absque acus nauticae praesidio longinquam ⟨p. 681⟩navigationem suscipere, nihil aliud est quam ad certissimum naufragium properare: sic qui ordine ac methodo destituti vastissimum illum disciplinarum oceanum ingrediuntur, ii nunquam sperare debent se ad desideratum sapientiae portum navem esse appulsuros. Unde enim, quaeso, fieri existimatis, ut cum multi reperiantur & ingenio praestantes & laboris patientissimi, pauci tamen magnos progressus in literis faciant, nisi ex eo quod studia nostra temere ac fortuito, non certa ratione disponimus, & desultoria quadam levitate per omnes disciplinas volitamus potius quam decurrimus. Itaque inordinate properantes id tantum assequimur, ut à proposito itinere longius aberremus. Non ita Petavius: qui studia sua certo semper ordine dimensus est; quippe qui intelligeret, ea quae ordine justituuntur, minore laboris ac temporis impendio perfici, nec solum citius & commodius absolvi solere, verumetiam rectius. Primum itaque à Grammatica, tanquam à Vesta, quod aiunt, exorsus, linguae Graecae ac Latinae singularem sibi peritiam comparavit. Idque ex plurimis veterum scriptorum libris, quos partim ex Graeco in Latinum, partim ex Latino in Graecum sermonem tra • t, perspicue apparet.
Quaeret hic à me fortasse quispiam, qua tandem via ac ratione potuerit Petavius ad tantae eruditionis culmen pervenire. Enimvero homines incredibili quodam acumine ingenii & excellenti natura praeditos, cujusmodi Petavium fuisse constat, supra alios eminere, & ad summa quaeque eniti, nemini mirum videri debet. Accessit ad tantam vim ingenii, vehemens studium, & assidua contentio laboris. His enim duabus, ut ita dicam, alis subvectae magnorum hominum mentes caeteros mortales longe praetervolant, & aureum Jovis currum, ut ait divinus Plato, indefesso volatu comitantur. His igitur praesidiis succinctus Petavius, ea praestitit in omni genere literarum, quae omnis nobiscum posteritas admiratura est. Sed est aliud praeterea quidpiam, quo maxime adjutus & difficultates omnes oppositas facile superavit, & palmam verae solidaeque doctrinae celeriter est consecutus. Quidnam vero illud est? Ordo scilicet, & certa ratio instituendorum studiorum, quam Graeci appellant. Quod cum leve quiddam & exiguum prima fronte appareat, est tamen ejusmodi, ut omnis fructus eventusque studiorum ex eo propemodum uno pendere videatur. Ut enim absque acus nauticae praesidio longinquam