A26815:1787
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Biography Petrus Puteanus › HENRICI VALESII ORATIO In Obitum PETRI PUTEANI VIRI CLARISSIMI.
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Otium porro cum dico, ne quis mihi molle quoddam ac delicatum otium suspicetur, cujusmodi est hominum luxu ac deliciis diffluentium; nec languidum ⟨p. 673⟩pigrumque, quale servulorum esse, ac nullius pretii hominum solet. Longe aliud est otium sapientum virorum, quos nunquam minus otiosos videas, quam dum sunt otiosi, quippe qui probe intelligunt non solum negotii sui, sed etiam otii reddendam esse rationem. Itaque illorum otium aliorum negotiis longe antepono. Nec sine causa Socrates dicere solebat non cujusvis esse hominis in otio agere, sed solius sapientis, qui cum omnia rectissime faciat, tum belle inprimis otio uti novit. Hujusmodi igitur otium Petri Puteani fuisse dico, quod ille totum in literis, & pulcherrimarum rerum cognitione consumpsit. Et cum in quacunque disciplina ad quam animum applicare voluisset, primas posset sine controversia obtinere, tamen promiscuae eruditionis gloriam aliis concessit: ipse ad historiae, rerumque Gallicanarum notitiam conversus, otium suum patriae utilitatibus & gloriae consecravit. Nec contentus vulgarium librorum lectione, ingentem praeterea numerum Epistolarum, Actorum, Legationum, Chartarum, atque hujusmodi monumentorum publicorum undique conquisivit. Quae omnia, ut erat elegantiae ac nitoris studiosissimus, pulcherrimo ordine digesta, non sine maximis sumptibus in libros redigi ac compingi curaverat. Diceres novam quandam bibliothecam ab illo esse compositam, paternae illi atque hereditariae nihilo postponendam, Quam tamen ille non ad privatum duntaxat usum sibi retinendam putavit sed ut erat bono publico natus, omnium usui & commodis publicavit. Itaque nemo fere erat in civitate, qui non ejus domum libentissime frequentaret. Conveniebatur quotidie à Senatoribus, à Legatis, à Principibus, ab omnibus omnium ordinum viris, partim ut eum consulerent, quem unum rerum nostrarum peritissimum esse cognoverant: partim ut libros illos, quibus tot recondita monumenta continebantur, ab illo commodatos acciperent. Nec quicquam gratius accidere poterat Puteano, quam cum cujuspiam hominis eruditi laborem suis illis monumentis adjuvari posse intellexerat; quippe qui hunc unum fructum esse censebat tot sumptuum ac laborum suorum, ut historiam patriae aliqua ex parte illustrare posset.