A26815:1800
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Graece quidem adeo expedite loquebatur, ut Athenis na•um esse diceres. Latine vero loquentem & in schola publice docentem quisquis andivit, fateatur necesse est nihil audiri potuisse jucundius. Nam praeter illum Romani eloquii nitorem aderat distincta pronuntiatio, & grati••mus quidam vocis sonus. A Grammatica prono cursu ad Rhetoricam se contulit. Quam quidem artem ad omnia maxime utilem, nec iis solum qui in foro & in Republica versantur, sed omnibus literatis prorsus necessariam, à cunctis tamen, ac praecipue à Philologis nostris, maximo ipsorum damno ac dedecore, negligi videbat. Itaque illi in epistolis quibus libros suos alicui nuncupant, in praefationibus, in quovis denique argumento quod tractandum susceperint, rudes fere atque infantes deprehenduntur. Porro quantus dicendi artifex fuerit Petavius, tum ex plurimis orationibus, quas nobis scriptas reliquit, tum ex aliis ejus libris liquido perspici potest. Neque enim in oratoriis duntaxat declamationibus, sed in omni fere genere scriptionis eloquentiae vis ac splendour elucet. Hinc ad poeticen transgressus, pari quoque successu in hac see exercuit: eamque deinceps ad extremum usque spatium vitae, velut oblectamentum graviorum studiorum, & piorum animi sensuum fidam interpretem, Gregorii Nazianzeni exemplum secutus, retinuit. Extat denique pulcherrimum ejus carmen, quod diuturno paene consumptus morbo, integris tamen adhuc ingenii viribus paulo ante obitum effudit: in quo publicas temporis nostri calamitates quibus rempublicam simul & Ecclesiam conflictari cernimus, cygneo quodam cantu deplorat. Nec ullum fere est carminis genus in quo non feliciter luserit: quippe qui tragoedias etiam scriptitarit, nec Latinos modo, verum etiam Graecos atque Hebraicos versus scitissime procuderit. Certe Hugo Grotius, hujusmodi operum judex simul atque artisex peritissimus, Dionyssu Petavii carmina magnopere probare & laudare consueverat. Quod quidem non tam Petavii causa, cujus opera extra omnem judicii aleam posita sunt, quam in gratiam ipsius Grotii velim à me dictum putetis. Jam vero cum verborum delectum▪ & sermonis ornatum, quem earum, quas dixi, artium beneficio paraverat, absque serum & sententiarum copia rem cassam atque inanem esse intelligeret, ad ⟨p. 682⟩Philosophiam animum applicuit. Non eam dico barbaram atque horrida • , quae vulgo in scholis traditur: