A26815:1788
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Biography Petrus Puteanus › HENRICI VALESII ORATIO In Obitum PETRI PUTEANI VIRI CLARISSIMI.
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Atque hoc primum mihi videtur fundamentum fuisse Musei illius toto orbe celeberrimi: de quo siquid impraesentiarum dicere aggressus fuero, vercor ne infra ejus dignitatem mea esse videatur oratio. Sed tamen cum quemadmodum olim M. Cicero quicquid in eloquentiae studio profecerat, id totum Academiae spatiis acceptum referre solitus erat, sic ego Academiae illi fratrum Puteanorum studia nostra plurimum debere profitear, nefas mihi esse arbitror de ejus institutione nunc silere. Malo enim ut de ejus gloria aliquid oratione nostra imminutum esse videatur, quam ut silentium nostrum ingrati animi reprehensione non careat. Igitur cum apud alias nationes, ac praesertim in Italia plerasque Academias ridiculis quibusdam atque ab•urdis nuncupatas nominibus Puteanus videret, eisque certas leges descriptas esse intelligeret, certaque argumenta de quibus illie esset colloquendum, dennita, nec in eas praeter homines ingenuis disciplinis excultos quemquam admitti, plane diversum iter in Academia sua instituenda sequi maluit. Neque enim ullum e• nomen imposuit, nec sermones qui in ea essent habendi, ullis legum vinculis astrinxit, nec ab ejus aditu quemquam submovit, nisi qui sua ipse infamia ⟨p. 674⟩aditum sibi ad eaudem interelusisset. Quod cuidam notissimo aetatis nostrae parasito non semel evenisse meminimus; cui Musarum illud sacrarium ingredienti in ipso statim limine occurrens Puteanus, nunquam hominem ulterius progredi passus est, nec in ornatissimo coetu illo considere. Omnes igitur omnium ordinum viri non solum togati, sed etiam militares eo conveniebant: nec tantum Senatus, sed etiam ecclesiae Proceres hoc Museum frequentabant. Vix in tota civitate domus erat ulla, cujus limen tot honestissimorum virorum vestigiis tereretur; ad cujus vestibulum tot equi, tot currus, tot famuli quotidie praestolarentur. Tanta porro hujus Musei fama non modo per universam Galliam, sed per omnem fere Europam long lateque diffusa est, ut quicunque ex Italia, Germania, & ab ultimis usque Septentrionis nationibus huc advenerunt, nequaquam existiment omnia hujus civitatis ornamenta ac decora ab se esse visa, nisi in hoc praestantissimum Museum ingressi sint. Quod quidem vocare soleo asylum ac perfugium literarum. Nec falletur meo quidem judicio, quisquis illud appellare voluerit commune quoddam vinculum omnium eruditorum.
Atque hoc primum mihi videtur fundamentum fuisse Musei illius toto orbe celeberrimi: de quo siquid impraesentiarum dicere aggressus fuero, vercor ne infra ejus dignitatem mea esse videatur oratio. Sed tamen cum quemadmodum olim M. Cicero quicquid in eloquentiae studio profecerat, id totum Academiae spatiis acceptum referre solitus erat, sic ego Academiae illi fratrum Puteanorum studia nostra plurimum debere profitear, nefas mihi esse arbitror de ejus institutione nunc silere. Malo enim ut de ejus gloria aliquid oratione nostra imminutum esse videatur, quam ut silentium nostrum ingrati animi reprehensione non careat. Igitur cum apud alias nationes, ac praesertim in Italia plerasque Academias ridiculis quibusdam atque aburdis nuncupatas nominibus Puteanus videret, eisque certas leges descriptas esse intelligeret, certaque argumenta de quibus illie esset colloquendum, dennita, nec in eas praeter homines ingenuis disciplinis excultos quemquam admitti, plane diversum iter in Academia sua instituenda sequi maluit. Neque enim ullum e nomen imposuit, nec sermones qui in ea essent habendi, ullis legum vinculis astrinxit, nec ab ejus aditu quemquam submovit, nisi qui sua ipse infamia