A26815:1801
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
sed illam ingenuam atque liberalem, quae ex Aristotelis ac Platonis limpidissimis sontibus hauritur. Huic deinde comitem adjunxit historiam rerum gestarum. Cumque duo ejus quasi lumina esse sciret, Geographiam scilicet quae urbium ac regionum situm; & Chronologiam quae temporum seriem exponit; sine quarum praesidio quisquis ad universalis historiae lectionem accesserit, in densissimis tenebris versetur necesse est, utriusq • vulgarem notitiam studuit adipisci. Ac Geographiam quidem ex Strabonis, & P • aei veterumque Geographorum libris percepisse minime contentus, reSpan•ium quoque scriptorum tabulas adjecit, à quibus haec ars non illustrata modo, verumetiam consummata est, Chronologiam vero aggressus arduum opus & multis maximisque difficultatibus implicatum, ante omnia Astronomiae subsidium sibi comparavit, sine qua parum firmas esse demonstrationes Chronologicas perspiciebat. Maximam laudem & gloriam in omni fere genere literarum patrum memoria retulit Josephus Scaliger. Sed in Chronologia solus quodammodo regnare omnibus videbatur: adeo ut Scaligero in hac part refragari, idem fere esse crederetur quod cum Hercule lucta certare. Veruntamen tanta ejus viri auctoritas omnium prope praejudicio roborata Petavium nostrum à scribendo minime deterruit. Immo vero ipsum co magis impulit, ut quae ab illo emendatore temporum peccata fuerant, ipse in suis de doctrina temporum libris emendaret. Non quod illius viri gloriae obtrectaret; sed ne plerique forte auctoritate Scaligeri inducti, minime discussa rei veritate, in errorem praecipites laberentur. Quocirca si Scaligero laudi fuit, quod sacrae ac profanae historiae chronologiam multis in locis (quod profecto fatendum est) illustravit: Petavius quoque qui & errores Scaligeri correxit plurimos & praeterea multa ad historiae illustrationem suo labore atque industria contulit, non minorem, meo quidem judicio, gloriam meretur.
sed illam ingenuam atque liberalem, quae ex Aristotelis ac Platonis limpidissimis sontibus hauritur. Huic deinde comitem adjunxit historiam rerum gestarum. Cumque duo ejus quasi lumina esse sciret, Geographiam scilicet quae urbium ac regionum situm; & Chronologiam quae temporum seriem exponit; sine quarum praesidio quisquis ad universalis historiae lectionem accesserit, in densissimis tenebris versetur necesse est, utriusq • vulgarem notitiam studuit adipisci. Ac Geographiam quidem ex Strabonis, & P • aei veterumque Geographorum libris percepisse minime contentus, reSpanium quoque scriptorum tabulas adjecit, à quibus haec ars non illustrata modo, verumetiam consummata est, Chronologiam vero aggressus arduum opus & multis maximisque difficultatibus implicatum, ante omnia Astronomiae subsidium sibi comparavit, sine qua parum firmas esse demonstrationes Chronologicas perspiciebat. Maximam laudem & gloriam in omni fere genere literarum patrum memoria retulit Josephus Scaliger. Sed in Chronologia solus quodammodo regnare omnibus videbatur: adeo ut Scaligero in hac parte refragari, idem fere esse crederetur quod cum Hercule lucta certare. Veruntamen tanta ejus viri auctoritas omnium prope praejudicio roborata Petavium nostrum à scribendo minime deterruit. Immo vero ipsum co magis impulit, ut quae ab illo emendatore temporum peccata fuerant, ipse in suis de doctrina temporum libris emendaret. Non quod illius viri gloriae obtrectaret; sed ne plerique forte auctoritate Scaligeri inducti, minime discussa rei veritate, in errorem praecipites laberentur. Quocirca si Scaligero laudi fuit, quod sacrae ac profanae historiae chronologiam multis in locis (quod profecto fatendum est) illustravit: Petavius quoque qui & errores Scaligeri correxit plurimos & praeterea multa ad historiae illustrationem suo labore atque industria contulit, non minorem, meo quidem judicio, gloriam meretur.