A26815:1789
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Biography Petrus Puteanus › HENRICI VALESII ORATIO In Obitum PETRI PUTEANI VIRI CLARISSIMI.
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Etenim homines in omni genere doctrinae praestantissimi, Philosophi, ac Mathematici, Theologi quoque, & Philologi, historiaeque & antiquitatis peritissimi ibi quotidie conspiciuntur. Nec ad formanda hominum ingenia quidquam excogitari posse utilius hoc consessu puto. Quid enim aptius ad judicii vim exacuendam, quam multiplices de qualibet re proposita audire sententias hominum doctissimorum, & qua quisque via ac ratione ad veritatem investigandam feratur, inspicere, & ubi aliorum sermones ac sententias cum tua ipsius ratiocinatione contuleris, quantum tibi adhuc ad perfectam intelligentiam desit, videre? Olim à Ptolemaeis Aegypti Regibus Museum cum locupletissima bibliotheca Alexandriae exstructum esse legimus, in quo homines eruditi Regiis stipendiis alerentur. Itaque hanc Musarum caveam non inscite Timon Philosophus appellavit, quod in eo loco doctissimi viri tanquam altiles aves in cavea saginarentur. Sed hoc Puteanorum Museum Alexandrino illo longe praestantius mihi videtur, tum quod multo majore doctorum hominum frequentia celebretur, tum praecipue quod non modo omnis eruditionis copia, sed etiam rerum civilium non vulgaris notitia ex hoc nostro percipi possit.
Quod igitur otium (Auditores ornatissimi) hoc Petri Puteani otio amoenius unquam fuit, quae tranquillitas beatior, quis secessus felicior? Mihi certe ne ipsae quidem si usquam sunt, fortunatorum insulae fortunatiores videntur. Conferat nunc qui volet aliorum, atque inprimis Senatorum inquietissimas occupationes cum hoc otio Petri Puteani, & quantum intersit inter utrumque vivendi genus, intelligat. Illi totos paene dies in curia sedent audiendis litigantium clamoribus occupati: Hic doctorum hominum sermonibus quotidie fruebatur. Illi contractuum, testamentorum, & hujusmodi instrumentorum exemplaria, & taediosissima causidicorum scripta assidue in manibus habent: Hic vetera historiae nostrae monumenta cum summa voluptate lectitabat. Illi litigantium jurgia disceptant: Hic de libris & operibus eruditorum virorum sincere atque integerrime judicabat. Illi ex aliorum controversiis privatum sibi quaestum comparant: Hic ex ••udiis suis nihil praeter decus & gloriam patriae captabat. Illorum domus precuratorum, & litigantium turba: hujus ⟨p. 675⟩