A26815:1802
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Hac igitur via progressus Petavius, vastissimum illum disciplinarum orbem feliciter emensus est. Et in singulis quidem disciplinis sic excelluit, quasi ceteras omnes neglexisset: in omnibus vero perinde eminuit, ac si unam quandam ex pluribus conflatam partibus disciplinam, non plures argumento ac toto docendi genere inter se distantes animo percepisset. Quae laus quasi eximia & propria Petavii, aut certe cum paucis admodum ei communis, sola ad summam gloriam sufficere potuisset. Nunc vero ea laus in illo non sola, sed prima est. Nam cum vir sanctissimus tantam humanioris doctrinae supellectilem collegisset, ea non ad oblectationem animi, aut ad pompam, & inanem ostentationem voluit abuti, sed totam ad divini numinis gloriam, & Ecclesiae utilitatem consecravit. Idque tum ex instituto religiosissimae Sodalitatis, in quam se nondum virilem aetatem ingressus dicaverat; tum exemplo Origenis, Clementis, Basilii atque Gregorii, aliorumque sanctissimorum Ecclesiae scriptorum videtur praestitisse: qui cum omnibus Gentilium disciplinis ingenium suum instruxissent, postmodum suis ipsos telis Gentiles aggredi, commque spoliis Ecclesiam Dei ornare studuerunt. Itaque omni virium nisu, omnique animi contentione ad Theologiam conversus, peragratis jam caeteris, eo quem diximus ordine, disciplinis, in ea deinceps, tanquam in portu tranquillissimo ac beatissimo, sibi conquiescendum putavit. In hoc vero excellentissimo ⟨p. 683⟩genere doctrinae quantopere excelluerit, quidve & quantum praestiterit, paucis, si lubet, expendamus.
Duae sunt Theologiae partes, quarum prior in sacrorum librorum expositione versatur, quae Graeco vocabulo exegetice dici potest. Altera est dog • ce, tota fere in disputatione posita, ad adstruendam maxime adversus haereticos Ecclesiasticorum dogmatum veritatem. Et ad priorem quidem partem maxima sibi adjumenta atque adminicula Petavius comparaverat, li • scilicet Graecae, Latinaeque, & Hebraici sermonis peritiam non vulgarem• quibus praesidiis munitus, in intimos & abditissimos quosque sacrorum voluminum sensus facile penetravit. Nihil quidem in eo genere doctrinae ab illo in lucem editum est. Quo magis laudanda est hominis modestia, qui cum hac etiam in parte multa commode posset afferre, tamen veterum Patrum expositione contentus, quos solos veros ac sinceros sacrarum literarum interpretes esse norat, sua premere maluit, quam aut illorum scrinia compilare, aut cum illis ambitiosius contender. Ceterum quanta cum laude, & quam frequenti hominum concursu sacros utriusque instrumenti libros in Claromontano auditorio viva voce diutissime exposuerit, omnes mecum meminisse potesti Quod vero ad posteriorem attinet Theologiae partem, quid opus est rem per se notam pluribus verbis ac testimoniis confirmare? Cum versentur in omnium manibus Theologicorum dogmatum libri ab illo conscripti. Quibus in libris quid prius mireris nescias: an copiam diffusae lectionis, an sermonis nitorem & elegantiam, an ordinem rerum ac distinctionem, an in exscribendis Patrum testimoniis fidem ac diligentiam, an denique adversus haereticos Christiani spiritus ardorem. Nam quis non miretur ab uno homine, eoque piis professionis suae exercitationibus dedito, tot volumina perlegi, tot versuum millia perscribi potuisse? Neque enim sicut Origenes ac Hieronymus, usus est opera notariorum qui verba dictantis exciperent; sed omnia sua ipsius manu exarata ad Typographorum praela mittebat. Quis non obstupescat, cum inter legendum viderit res tam arduas & obscuras & à communi hominum intelligentia remotas, tanta verborum luce ornari, tamque distincto ordine explicari. Haec enim vel maxima Petaviilaus est, quod Theologiam quae antehac rude quiddam & barbarum tinniebat, totamque Dialecticae faecem & colluviem ex philosophorum scholis traxerat, ipse sua cura atque industria perpolivit.