A26815:18
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Biography Henry Chicheley: VITA HENRICI CHICHELE ARCHIEPISCOPI CANTUARIENSIS.
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Ecclesiam Cantuariensem pro more adeuns, Archiepiscopo, 1& successoribus ejus obedientiam reverentiámque justam & canononicam sacramento pollicetur. Hoc autem munere quàm dignus ab omnibus haberetur, Episcopi & Praelati Provinciae Cantuariensis ad Synodum Londinensem Mense Januarii sequentis convocati amplissimo testimonio comprobârunt. 2Cum enim in ea Synodo ageretur de legatis pro gente Anglorum ad Synodum oecumenicam Pisas mittendis, Robertus Hallum Sarisburiensis, Henricus Chichele Menevensis, Episcopi, & Thomas Chillingdon Prior Ecclesiae Cantuariensis, Legum Doctores, omnium suffragiis electi sunt, & decretum porrò, ut singuli beneficiorum possessores de singulis proventuum suorum libris quatuor denarios in eorum sumptus erogarent. Indicebatur ea Synodus ⟨p. 3⟩Pisis à Collegio Cardinalium Liburni coeuntium pro conciliando schismate inter Gregorium XII & Benedictum XIII, quorum ille Romae, hic Avinioni pro Pontifice Romano se gerebat. De quo schismate, quia in sequentibus aliquoties dicendum erit, consentaneum institutae narrationi videtur, unde originem habuerit, quibusque modis invaluerit, altiùs ducto initio breviter explicare.
- 11408.
- 21409.
Postquam Philippus Pulcher Galliae rex Bonifacij VIII. Pontificis Roma ni execrationes elu•erat, & amentiam ipsius coarguerat, literis ad cum datis quae apud plerosque ejus seculi scriptores habentur, ipsumque demum dignitate Pontificia spoliaverat, Cardinals regis offensionem verity, Clementem V Guasconem, Gallum, Pontificem eligunt. Ille à Collegio Cardinalium Perusii cum absens esset creatus, eos omnes Lugdunum evocat, ubi in aede Divi Justi praesentibus Philippo Galliae, Eduardo Angliae, & Alfonso Arragoniae regibus coronam accipit, anno salutis reparatae MCCCV, eodemque anno creatis multis Cardinalibus Gallis, sedem Avinioni constituit, ubi etiam eo mortuo sex insequentes Romani Pontifices, Joannes XXIII. Caturcinus, Benedictus XII. Tholosanus, Clemens VI, Innocentius VI, Urbanus V, Gregorius XI, Lemovicenses, Galli omnes Româ derelictâ per septuaginta annos permanserunt Horum sane Pontificum, praesertim Clementis V, & Joannis XXIII, rapinas, libidines, luxuriam, gulam gravissimè perstringunt, Romanamque Curiam Babylonem appellant poetae Itali,