A26815:31
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Biography Henry Chicheley: VITA HENRICI CHICHELE ARCHIEPISCOPI CANTUARIENSIS.
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Etenim mortuo Thoma Arundelio Archiepiscopo Cantuariensi XI Kal. Martii anno salutis reparatae MCCCCXIIII Joannes Wodnesburgh Prior, & Monachi Ecclesiae Cantuariensis à rege novi antistitis eligendi potestatem implorant, quam reges nostri 1Pontifici Romano ademptam sibi vendicaverant post Edvardum 111 2qui arbitratu suo Episcopos constituit, & istjusmodi consuetudinem juris Canonici institutis esse consentaneam kPanormitanus asseruit. Eam autem cum à Rege sub diplomat publico obtinuissent, monachos absents edicto evocassent, & Thomae Arundelio in aede Christi Cantuariae justa fecissent IIII Id. Martii in domo capitulari universi coëunt, ubi post sacra solenniter peracta & concionem habitam, in qua ex sacris literis singuli in re tam ardua de officiis suis admoniti sunt, perlecto etiam diplomate regio, omnium suffragiis illico postulatur Henricus Menevensis, eaque postulatio à Joanne Langdon monacho reliquorum nomine annunciata est coram populo, qui frequens ⟨p. 11⟩in Ecclesia novi antistitis electionem expectabat. Postulari etenim non eligi poterat ex juris Canonici regulis quibus Episcopus cum lEcclesia sua nuptias contrahere dicitur, & ab ea mdiverti inconsulto Romano Pontifice non potest, adeoque Episcopus Ecclesiae suae obstrictus ad aliam sedem non eligitur, sed npostulatur, & à Pontifice non secundae praefectus, sed à priore otranslatus dicitur: quae omnia Romanorum Pontificum ambitione invecta sunt, qui plerosque orbis Christiani Episcopatus sui juris hac art faciebant. Eodem etiam die duo ex illa societate monachi, Gulielmius Molesh & Joannes Molond Procuratores ab universis constituti sunt, qui Henricum Londini adeuntes Idib. Martii ei vota Prioris & Monachorum denunciarent, eorumque nomine suppliciter obtestarentur, ut ejus Ecclesiae administrationem suscipere dignaretur; quibus ille pro tempore respondit, see in causa tanti momenti nihil certe impraesentiarum statuere posse, sed diem ad deliberandum postulare. Postridiè accedentibus ad eum rursus capituli procuratoribus in aedibus Episcopi Norwicensis coram Eduardo duce Eboracense, aliisque compluribus viris primariis qui intererant, conceptis verbis respondit.