A26815:181
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Elegiaco carmine amores luserat, quos quinque exaratos libris, religionis causa, ignibus tradidit, multa itidem Rhythmis lusit Hetruscis, quae pari causa pari gnis absumpsit. Sacras deinde literas ardentissimo studio complexus, statim in templo Deo, ceu frugum primitias, octavum tunc & vigesimum annum agens, de operibus sex dierum Geneseos, & die quietis Heptaplum obtulit, opus quippè & perfectum ingenio, & elaboratum industria, cum sublimibus Philosophorum dogmatis, tum profundissimis nostrae Christiang Theologiae mysteriis refertissimum, septemplicique varia enarratione connexum, septenario capitum numero cuilibet septenae expositioni conserto libri nomini maximè quadrans. Quod tamen ob erutas è naturae gremio res & difficiles divinarum quaestionum evolutiones, atque ob Prophetae reconditissima sensa sermonisque elegantiam non se passim Philosophiae & eloquentiae rudibus offert, sed preciosae illius & rarae supellectilis usus paucis paratur: quod & ipse animadvertens, in ejusdem Prooemii calce, mentionem de hac re non illepidam fecit. Cùm primùm sacras degustavit literas, non tantùm veram sapientiam, sed & veram eloquentiam, invenisse laetabundus exultabat, multaque ut omittam, ab eo testamenti Novi allata praeconia, Pauli epistolas, oratorum omnium scriptionibus eloquentia praestare dicebat. Tullii etiam ipsius Demosthenisque primarii (ut inquit ille) dicendi artificis, lucubrationes nominatim citans, non quod essent, ut illae calamistris inustae, & corrasis undique fucis, & cincinnis constipatae, sed ut veram, solidam, & redolerent, & saperent eloquentiam, veris sententiis, vera art suffultam, essentque ut dicam brevius, Aegyptiorum opibus non consulto suffarcinatae. Omnia porrò veteris Legis eloquia, consummatissimae scientiae & sapientiae plena praedicabat, quod & si cum alii, tûm Augustinus in libro de Doctrina Christiana luculenter ostenderit, Septimiusque Tertullianus Eusebius Pamphili, & Cassiodorus assirment: Grammaticos, Rhetores, Oratores, Philosophosque omnes priscos eloquentiae & doctrinae suae fluenta, ex divinarum Scripturarum fontibus epotasse: ipse tamen aliis id muneris rationibus prosequebatur, quarum partem, in Heptapli celebratissimae exordiis inque ipso secundae expositionis Prooemio videre operae precium est.
Elegiaco carmine amores luserat, quos quinque exaratos libris, religionis causa, ignibus tradidit, multa itidem Rhythmis lusit Hetruscis, quae pari causa pari gnis absumpsit. Sacras deinde literas ardentissimo studio complexus, statim in templo Deo, ceu frugum primitias, octauum tunc & vigesimum annum agens, de operibus sex dierum Geneseos, & die quietis Heptaplum obtulit, opus quippè & perfectum ingenio, & elaboratum industria, cum sublimibus Philosophorum dogmatis, tum profundissimis nostrae Christiang Theologiae mysteriis refertissimum, septemplicique varia enarratione connexum, septenario capitum numero cuilibet septenae expositioni conserto libri nomini maximè quadrans. Quod tamen ob erutas è naturae gremio res & difficiles divinarum quaestionum evolutiones, atque ob Prophetae reconditissima sensa sermonisque elegantiam non se passim Philosophiae & eloquentiae rudibus offert, sed preciosae illius & rarae supellectilis usus paucis paratur: quod & ipse animadvertens, in ejusdem Prooemii calce, mentionem de hac re non illepidam fecit. Cùm primùm sacras degustavit literas, non tantùm veram sapientiam, sed & veram eloquentiam, invenisse laetabundus exultabat, multaque ut omittam, ab eo testamenti Novi allata praeconia, Pauli epistolas, oratorum omnium scriptionibus eloquentia praestare dicebat. Tullii etiam ipsius Demosthenisque primarii (ut inquit ille) dicendi artificis, lucubrationes nominatim citans, non quod essent, ut illae calamistris inustae, & corrasis undique fucis, & cincinnis constipatae, sed ut veram, solidam, & redolerent, & saperent eloquentiam, veris sententiis, vera arte suffultam, essentque ut dicam brevius, Aegyptiorum opibus non consulto suffarcinatae. Omnia porrò veteris Legis eloquia, consummatissimae scientiae & sapientiae plena praedicabat, quod & si cum alii, tûm Augustinus in libro de Doctrina Christiana luculenter ostenderit, Septimiusque Tertullianus Eusebius Pamphili, & Cassiodorus assirment: Grammaticos, Rhetores, Oratores, Philosophosque omnes priscos eloquentiae & doctrinae suae fluenta, ex divinarum Scripturarum fontibus epotasse: ipse tamen aliis id muneris rationibus prosequebatur, quarum partem, in Heptapli celebratissimae exordiis inque ipso secundae expositionis Prooemio videre operae precium est.