A26815:194
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
at ipse propriam carnem diebus illis potissimum, qui Christi cruciatus & mortem nostrae salutis gratia repraesentant, in summi illius beneficii memoriam, delictorumque expiationem caedebat, meisque oculis saepius (cuncta in Dei gloriam redeant) flagellum vidi. Vultu hilari semper erat & placido, adeoque miti natura, ut nunquàm se fuisse turbatum, multis etiam audientibus testatus sit: recolo mihi interloquendum dixisse. In nullum eventum (ut res pessimè cederent) ira commoveri posse credere: nisi scrinia quaedam deperirent, quibus elucubrationes ejus & vigiliae reconditae stipabantur. Sed cum animadverteret pro Deo Optimo Maximo ejusque Ecclesia laborare, eisdemque omnia opera, studia, actionesque dedicavisse, & id fieri minimè posse, nisi aut eo jubente, aut permittente, confidebat se non contristatum iri: ô selicem mentem, quae jam nullis posset adversis deprimi, nullis quoque commodis (ut palam fiet) extolli: non illum certè universae Philosophiae peritia, non Hebraeae, non Chaldaeae, Arabicaeque linguae, ultra Latinam & Graecam, cognitio tumidum reddiderant: non etiam amplae divitiae, non generis nobilitas inflaverant, non corporis pulchritudo & elegantia, non magna peccandi licentia in mollem illam, & spatiosam multorum viam revocare poterant. Quid igitur poterat esse tam admirabile, quod illius quiret mentem pervertere? quid, inquam, supra illum esse poterat, qui (ut verbis Senecae utar) supra fortunam erat, cum illam sive secundis flatibus tumidam, sive adversis reflatibus humilem, aliquando contempserit, ut ejus mens Christo & supernae patriae civibus spiritually gi• tino copularetur: quod vel hoc argumento liquido percipitur: Quod dum Ecclesiae officia & dignitates, â plaerisque nostri temporis (proh dolour) licitatas actionatasque, non paucos videret expetere, sl•gitare, suspirare, enixissimè mercari, ipse à duobus regibus, per internuncios oblatas, testes adsunt gravissimi, testis ego, see sacris initiari nolle respondens, repudiavit. Alter verò quidam, cùm seculi dignitates & amplos redditus, see daturum spopondisset, si regem ejus adiret, conspicatus angulum non relinqui in quem see conderet, ademptaque esse cuncta su•••gia, tale illi dedit responsum. […] ⟨p. 102⟩intelligeret, se non dignitates aut divitias expetere, sed potiûs, ut Deo & studiis vacare posset, illas neglexisse.
at ipse propriam carnem diebus illis potissimum, qui Christi cruciatus & mortem nostrae salutis gratia repraesentant, in summi illius beneficii memoriam, delictorumque expiationem caedebat, meisque oculis saepius (cuncta in Dei gloriam redeant) flagellum vidi. Vultu hilari semper erat & placido, adeoque miti natura, ut nunquàm se fuisse turbatum, multis etiam audientibus testatus sit: recolo mihi interloquendum dixisse. In nullum eventum (ut res pessimè cederent) ira commoveri posse credere: nisi scrinia quaedam deperirent, quibus elucubrationes ejus & vigiliae reconditae stipabantur. Sed cum animadverteret pro Deo Optimo Maximo ejusque Ecclesia laborare, eisdemque omnia opera, studia, actionesque dedicavisse, & id fieri minimè posse, nisi aut eo jubente, aut permittente, confidebat se non contristatum iri: ô selicem mentem, quae jam nullis posset adversis deprimi, nullis quoque commodis (ut palam fiet) extolli: non illum certè universae Philosophiae peritia, non Hebraeae, non Chaldaeae, Arabicaeque linguae, ultra Latinam & Graecam, cognitio tumidum reddiderant: non etiam amplae divitiae, non generis nobilitas inflaverant, non corporis pulchritudo & elegantia, non magna peccandi licentia in mollem illam, & spatiosam multorum viam revocare poterant. Quid igitur poterat esse tam admirabile, quod illius quiret mentem pervertere? quid, inquam, supra illum esse poterat, qui (ut verbis Senecae utar) supra fortunam erat, cum illam sive secundis flatibus tumidam, sive adversis reflatibus humilem, aliquando contempserit, ut ejus mens Christo & supernae patriae civibus spirituali gi tino copularetur: quod vel hoc argumento liquido percipitur: Quod dum Ecclesiae officia & dignitates, â plaerisque nostri temporis (proh dolor) licitatas actionatasque, non paucos videret expetere, slgitare, suspirare, enixissimè mercari, ipse à duobus regibus, per internuncios oblatas, testes adsunt gravissimi, testis ego, se sacris initiari nolle respondens, repudiavit. Alter verò quidam, cùm seculi dignitates & amplos redditus, se daturum spopondisset, si regem ejus adiret, conspicatus angulum non relinqui in quem se conderet, ademptaque esse cuncta sugia, tale illi dedit responsum.