A26815:1811
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Ac principium quidem ejusmodi orationum fere ex majoribus ducitur, ut & is, cujus exeq • celebrantur, majorum suorum illustretur laudibus, & […] ex nepotis laudatione non mediocris gloriae pars ad majores redundet. Nobis vero qui religiosi propositi hominem praedicare suscepimus, hic nobilita• […] parum necessarius videtur. Non quod ejusmodi ornamentum nobis […], quippe qui vetustissimam ac nobilissimam apud Arvernos Sirmondo• familiam fuisse non ignoramus. Sed quoniam ipse ejusmodi natalium ornamenta […], nos quoque aequum est, iis neglectis ac praetermissis, ad alia […] orationis cursum promovere. Liceat illis qui in seipsis nihil […] ex majorum laude ac nobilitate gloriam captare. Quos […] comparare soleo, quae cum propria luce careat, lumen suum à • . Sic isti cum proprio splendore destituti sint, ad majorum […] qua vitia sua contegi, ac seipsos illustrari posse arbitran• . Hi vero qui sua ipsi virtute nituntur, & qui suo labore famam sibi de• pepererunt, nullum extrinsecus adminiculum, nullum adscititium splenderem desiderant. Porro cum omnes homines animo constemus & corpore, quorum alterum commune cum brutis, alterum spiritalis cujusdam, divinaeque naturae particeps habemus, duplicem quoque nobilitatem in singulis hominibus spectare debemus. Quarum altera, quae ex corpore ducitur, deterior ac vilior sit necesse est, quippe quae ex deteriore atque ignobiliore hominis part descendat. Itaque plurimi sapientia ac virtute excellentes viri hanc nobilitatem utpote nocti ac tenebris addictam, & sanguini tanquam luto penitus affixam atque immersam merito spreverunt. Nec qui, aut unde essent, quibusve parentibus prognati, familiaribus suis commemorare voluerunt Altera nobilitatis species ex animo petitur, quae sola non dicam meo, sed omnium prudentum judicio nobilitatis nomen meretur. Nam illa quidem caduca ac mortalis, in terram abjecta ac depressa, fluxa atque instabilis, quippe quae dari adimique possit. Ad haec incerta ac dubia, testibus & tabulis plerunque confictis ac suppositis comprobatur. Haec vero perinde ac animus ipse immortalis est, nec morti, nec Principum violentiae obnoxia, ipsa per se sine alterius testimonio elucescit. Hanc ergo mihi praecipue nobilitatem in Jacobo Sirmondo considera, quam ille solam concupivit, quae sola digna est homine, digna christiano, digna religiosae professionis viro.