A26815:1812
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Quaenam vere sunt hujus nobilitatis insignia, dicet aliquis, ex quibus nobilem ab obscuro & ign•bili dignoscere val•amus? Non alia certe quam quibus solertem à stupido▪ doctum ab imperito, virum bonum ab improbo discernere solemus. Etenim si rem ipsam attentius perpendere voluerimus, tribus maxim rebus homines aliis hominibus praecellere, & supra ceteros eminere reperiemus; ingenio scilicet, doctrina atque virtute. Haec sunt quae viros claros & spectabiles & illustres efficiunt, potius quam Principum codicilli aut infulae dignitatum. Nam hujusmodi codicilli & insignia, umbram tantum honoris circundant hominibus, idque modico temporis spatio, quandiu aut in vivis agunt, aut magistratu sibi delato funguntur. Haec vero animi insignia solidam gloriam non modo superstitibus, sed etiam mortuis omnium judicio ac consensu praestant. Quae quidem omnia in Jacobo Sirmondo non vulgaria, sed eximia ac singularia fuisse, omnes ut opinor, mihi facile assensuri estis. Nam qui id negare voluerit, ⟨p. 689⟩tot ilico argumentis ac testimoniis obruetur, ut aut imperitiam suam, aut quod turpius est, malevolentiam fateri cogatur.
Quaenam vere sunt hujus nobilitatis insignia, dicet aliquis, ex quibus nobilem ab obscuro & ign•bili dignoscere val•amus? Non alia certe quam quibus solertem à stupido▪ doctum ab imperito, virum bonum ab improbo discernere solemus. Etenim si rem ipsam attentius perpendere voluerimus, tribus maxime rebus homines aliis hominibus praecellere, & supra ceteros eminere reperiemus; ingenio scilicet, doctrina atque virtute. Haec sunt quae viros claros & spectabiles & illustres efficiunt, potius quam Principum codicilli aut infulae dignitatum. Nam hujusmodi codicilli & insignia, umbram tantum honoris circundant hominibus, idque modico temporis spatio, quandiu aut in vivis agunt, aut magistratu sibi delato funguntur. Haec vero animi insignia solidam gloriam non modo superstitibus, sed etiam mortuis omnium judicio ac consensu praestant. Quae quidem omnia in Jacobo Sirmondo non vulgaria, sed eximia ac singularia fuisse, omnes ut opinor, mihi facile assensuri estis. Nam qui id negare voluerit, ⟨p. 689⟩