A26815:1813
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Atque ut primo loco de ejus ingenio dicam, idem certe de illo, quod de Hortensio, dici potest: Sirmondi ingenium simul agnitum, simul probatum fuisse. Ingenium autem appello lumen quoddam mentibus à natura inditum: seu potius vividum quemdam impetum, atque ign•um vigorem ad summa quaeque tendentem: aut si mavis, generosam indolem & sagacitatem, qua qui praeditus est ad abditissimarum rerum atque rationum cubilia penetrat, & veritatem facile odoratur ac vestigat, nec absistit priusquam illam tanquam praedam suam comprehenderit. Haec porro vis quam dixi, emicat atque elucet plerumque in adolescentibus, corroboratur in viris, languescit in senibus. Sed in Jacobo Sirmondo eadem quae in adolescentia fuerat, in ultima etiam senecture vis ingenii permansit. Adeo ut quae corporis animique vires infringere consuevit aetas, robur ingenii non fregisse in eo, sed potius confirmasse videretur. Tanto igitur tamque felici praeditus ingenio Sirmondus, non quemadmodum plerique adolescentum solent, illud aut desidia deteri, aut voluptatibus corrumpi passus est: Sed volut opimum ac ferax solum assiduc labore sibi excolendum putavit. Et quo quidem pacto adolescens inter aequales in scholis eminuerit, atque ipsa magistrorum praecepta p•ne priusquam essent tradita, comprehenderit, nihil hic attinet dicere, cum alia longe majora, ac plus admirationis habitura nobis ad dicendum supersint. Cum vero ex ephebis excessisset, nec minore virtutis quam disciplinarum amore flagraret, in eam see sodalitatem dicare constituit, in qua utriusque, tam doctriu• scilicet quam virtutis studia ex aequo vigere ac florere animadvert • . Sic enim existimabat doctrinam quidem absque virtute, rem cassam atque […] bratilem esse, & quae plus interdum noxae afferat quam utilitatis: virtutem vero doctrinae consortio destitutam, prorsus imperfectam ac maneam vide••, quippe quae aliis prodesse vix possit: ceterum ambas simul junctas plus ponderis atque auctoritatis habere. Haec ille animo perpendens, illud etiam […] dalitiorum commodum cegitabat, quod homines codem sacramento ad • icti, abdicatis rerum numanarum curis perfectae sapientiae studiis vacantes, mutuis se hortationibus atque exemplis vicissim adjuvare possunt. Proinde ex omnibus sodalitiis, • d maxime expetivit, quod ab S. Ignatio primum institutum, & virtutis gymnasium, & disciplinarum dam quasi […] esse norat.