A26815:1815
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Quod quidem testimonium non tam ipsius Cardinalis Richelii, ut sentio, quam totius Galliae commune suffragium debet videri. Ex alterius vero generis libris, primum occurrunt Commentarii, quos in varios auctores ille tanta elegantia, tantoque cum judicio conscripsit, ut nihil in eo genere perfectius esse possit. Atque ut vel una ab Apelle ducta linea, manum praestantissimi artificis olim indicasse dicitur, sic unica Jacobi Sirmondi quantumvis brevis nota, ad doctrinam ejus declarandam abunde sussecerit. Sed celeberrimi & praestantissimi omnium judicio sunt ii libri, qui in contentioso & pugnaci scribendi genere versantur. Fuerunt enim illi non semel discidia ac certamina cum viris doctissimis, de literariis quibusdam quaestionibus, ex quibus ille semper superior victorque omnium eruditorum consensu discessit. Sentio me in ancipitem ac difficillimum locum incidisse, ut verendum mihi sit, ne dumb Jacobi Sirmondi laudes persequor, de eruditissimorum hominum fama aliquid videar detraxisse. Sed tamen obsequendum est veritati, parendumque jussibus vestris, Auditores, qui me ad pergendum cum attentione vestra, tum benevolis nutibus invitatis. Neque enim vereor, ne hanc obtrectandi viris clarissimis occasionem de industria arripuisse videar, cum praesertim in hunc sermonem paene invitus descenderim, quo non mea me voluntas, sed ipsa laudationis series necessitasque conjecit. Huc accedit, quod hac oratio nullam contumeliam, nullam ignominiae labem aspergere potest viris, & omnium sermone & merito suo celeberrimis. Qui si in hoc stadio ac palvere literarum victi sunt semel à Jacobo Sirmondo, non id illis inhonestum ac probrosum debet videri. Neque enim ut in acie aut in lucta, sic in his studiorum concertationibus aut victor efferre see debet jactantius, aut victus prae pudore erubescere. Sed utrumque hieran, ut ⟨p. 691⟩veteres aiebant, facere convenit, & palmam ac coronam veritati utpote victrici consecrare. Quippe fieri potest, fitque saepissime, ut is qui modo victor fuit, statim in alio opere cadat & corruat: is vero qui inferior prius fuerat, in aliis postea conflictibus superior evadat. Denique non ex unius certaminis eventu, sed ex omnium scriptorum atque operum comparatione, hominum laus famaque aestimanda est.
Quod quidem testimonium non tam ipsius Cardinalis Richelii, ut sentio, quam totius Galliae commune suffragium debet videri. Ex alterius vero generis libris, primum occurrunt Commentarii, quos in varios auctores ille tanta elegantia, tantoque cum judicio conscripsit, ut nihil in eo genere perfectius esse possit. Atque ut vel una ab Apelle ducta linea, manum praestantissimi artificis olim indicasse dicitur, sic unica Jacobi Sirmondi quantumvis brevis nota, ad doctrinam ejus declarandam abunde sussecerit. Sed celeberrimi & praestantissimi omnium judicio sunt ii libri, qui in contentioso & pugnaci scribendi genere versantur. Fuerunt enim illi non semel discidia ac certamina cum viris doctissimis, de literariis quibusdam quaestionibus, ex quibus ille semper superior victorque omnium eruditorum consensu discessit. Sentio me in ancipitem ac difficillimum locum incidisse, ut verendum mihi sit, ne dum Jacobi Sirmondi laudes persequor, de eruditissimorum hominum fama aliquid videar detraxisse. Sed tamen obsequendum est veritati, parendumque jussibus vestris, Auditores, qui me ad pergendum cum attentione vestra, tum benevolis nutibus invitatis. Neque enim vereor, ne hanc obtrectandi viris clarissimis occasionem de industria arripuisse videar, cum praesertim in hunc sermonem paene invitus descenderim, quo non mea me voluntas, sed ipsa laudationis series necessitasque conjecit. Huc accedit, quod hac oratio nullam contumeliam, nullam ignominiae labem aspergere potest viris, & omnium sermone & merito suo celeberrimis. Qui si in hoc stadio ac palvere literarum victi sunt semel à Jacobo Sirmondo, non id illis inhonestum ac probrosum debet videri. Neque enim ut in acie aut in lucta, sic in his studiorum concertationibus aut victor efferre se debet jactantius, aut victus prae pudore erubescere. Sed utrumque hieran, ut