A26815:1818
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Omitto reliquas ejus velitationes, cujusmodi fuit illa de duobus Dionysiis, & aliae quaedam, quas consulto praetereo, ex quibus omnibus eandem, quam ex prioribus, gloriam reportavit. Quod equidem non tam illius doctrinae quam ⟨p. 692⟩acerrimo judicio adscribendum puto. Etenim in illo viro tanta judicii vis, quanta vix unquam in alio fuit: hancque propriam & praecipuam ejus dotem esse omnes consentiebamus. Itaque cum ad maximum ingenium par judicii robur adjunxisset, illudque longo usu ac diuturna meditatione confirmasset, non mirum videri debet, si in victus hoc tandem modo luctator evaserit. Etenim in nulla operis part aberrare, supra humanam sortem positum prorsusque divinum est. Sed quicunque judicio prae ceteris pollent, id saltem assequuntur, ut aut quam rarissime, aut quam levissime peccent. Cum enim ad scribendum non levitate sed consilio ferantur, hinc fit ut minimam reprehendendi ansam adversariis suis praebeant. Sed erit fortasse quispiam, qui Jacobum Sirmondum contentiosum ac rixosum hominem fuisse ex eo colliget, quod de re literaria tot controversiis, ad extremam usque senectutem, tot jurgiis districtus atque exercitus fuit. Eos vero qui ita sentiunt, animadvertere oportet, Sirmondum, utpote quietis & otii amantissimum, semper invitum ac nolentem ad haec certamina descendisse. Certe si rem attentius inquirer velimus, eum aut depellendae calumniae, aut propugnandae veritatis religionisque causa in hanc arenam prodiisse deprehendemus. Verum quando casu quodam, aut potius tractu ipso progressuque orationis ad locum de moribus devenimus, pauca etiam de virtutibus illius dicenda sunt, ut totius orationis continuus cursus ad metam usque tandem perducatur.
Omitto reliquas ejus velitationes, cujusmodi fuit illa de duobus Dionysiis, & aliae quaedam, quas consulto praetereo, ex quibus omnibus eandem, quam ex prioribus, gloriam reportavit. Quod equidem non tam illius doctrinae quam ⟨p. 692⟩acerrimo judicio adscribendum puto. Etenim in illo viro tanta judicii vis, quanta vix unquam in alio fuit: hancque propriam & praecipuam ejus dotem esse omnes consentiebamus. Itaque cum ad maximum ingenium par judicii robur adjunxisset, illudque longo usu ac diuturna meditatione confirmasset, non mirum videri debet, si in victus hoc tandem modo luctator evaserit. Etenim in nulla operis parte aberrare, supra humanam sortem positum prorsusque divinum est. Sed quicunque judicio prae ceteris pollent, id saltem assequuntur, ut aut quam rarissime, aut quam levissime peccent. Cum enim ad scribendum non levitate sed consilio ferantur, hinc fit ut minimam reprehendendi ansam adversariis suis praebeant. Sed erit fortasse quispiam, qui Jacobum Sirmondum contentiosum ac rixosum hominem fuisse ex eo colliget, quod de re literaria tot controversiis, ad extremam usque senectutem, tot jurgiis districtus atque exercitus fuit. Eos vero qui ita sentiunt, animadvertere oportet, Sirmondum, utpote quietis & otii amantissimum, semper invitum ac nolentem ad haec certamina descendisse. Certe si rem attentius inquirere velimus, eum aut depellendae calumniae, aut propugnandae veritatis religionisque causa in hanc arenam prodiisse deprehendemus. Verum quando casu quodam, aut potius tractu ipso progressuque orationis ad locum de moribus devenimus, pauca etiam de virtutibus illius dicenda sunt, ut totius orationis continuus cursus ad metam usque tandem perducatur.