A26815:1831
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Circa ejus obitus tempus, ex eadem familia successit alter Paparum malleus, Petrus Molinaeus, natus anno 1568. Oct. 18. in agro Vexinati in cubiculo quod magni illius Philippi Mornayi ortu nobilitatum fuerat. Cum enim Petri nostri Pater cum uxore pregnante sanctae Religionis hosts infensissimos fugeret, à fratre Philippi Mornayi maximo natu comiter excepti fuerunt, & in ejus castello Buhi Petrus Molinaeus primam lucem aspexit.
Circa ejus obitus tempus, ex eadem familia successit alter Paparum malleus, Petrus Molinaeus, natus anno 1568. Oct. 18. in agro Vexinati in cubiculo quod magni illius Philippi Mornayi ortu nobilitatum fuerat. Cum enim Petri nostri Pater cum uxore pregnante sanctae Religionis hostes infensissimos fugeret, à fratre Philippi Mornayi maximo natu comiter excepti fuerunt, & in ejus castello Buhi Petrus Molinaeus primam lucem aspexit.
Parents habuit Joachimum Molinaeum, virum magis etiam virtute quam genere nobilem. Matrem Franciscam Innocentii Gab•ti Primarii Judicis Viennae Delphinatus filiam, Illustris Viri qui strage Bartholomaeana an. 1572. per universam Galliam saeviente, pro Christi testimonio animam constanter profudit.
Parentes habuit Joachimum Molinaeum, virum magis etiam virtute quam genere nobilem. Matrem Franciscam Innocentii Gab•ti Primarii Judicis Viennae Delphinatus filiam, Illustris Viri qui strage Bartholomaeana an. 1572. per universam Galliam saeviente, pro Christi testimonio animam constanter profudit.
Pontificii quidam fabulantur Joachimum Petri nostri Patrem fuisse Monachum, deinde Monastici voti desertorem: Quod commentum noster sic confutat in libro cui titulus est Novitas Papismi. Si pater meus Monachus fuisset, & mox Reformatam Religionem amplexus, uxorem duxisset nullam inde sanguini meo maculam aspergi putaverim. At id falsum esse populares ejus Auelianenses norunt. Tum erectus ejus in adversis animus, affabilis covictus, morumque gravis & amoena facilitas, tantum à claustrali genio distabant, quantum Coelum à Terra, & Missa ab Evangelio.